PL 115, col. 714

Vita Eulogii (Alvarus Cordubensis), J. P. Migne

In cujus, ut diximus, tempore martyrium fidelium
coruscando resplenduit, et error negantium
fluctuavit. Nonnulli enim, qui fidem Christi tantum
mentibus retinebant, instinctu Dei quod celaverant,
luminositer et patule proferebant, nullo disquirente
ad martyrium prosilientes, et coronam sibi ex tortoribus
rapientes. Ex quibus (2) Arabs genere beatus
Christophorus exstitit, cujus passionis ordinem
alibi digerere cogitamus. Sed ex eorum numero
beatus Aurelius et sanctus exstitit Felix, qui cum
uxoribus ad passionis gloriam post multa et prolixa
latibula prodierunt. Ex ipsis etiam florens virtutibus
Flora virgo beata, quae contemnens saecularem labilem
pompam, aeternam meruit sine fine coronam.
Quorum hic noster sanctissimus doctor agonem singillatim

exposuit, et actus vitasque corusco sermone
explicavit.
13.
Hoc tempore puella nomine Leocritia quaedam,
genere nobilis, mente nobilior, (3) ex gentilium faece
progenita, et ex luporum visceribus prodita, dudum
per quamdam sibi genere proximam (4) Christo
dicatam (5) nomine Litiosam, aquis salutaribus tincta,
et occulte fide Christi induta enituit, odoremque
nectareum notitiae suae cunctis adsparsit. Etenim
cum ad jam dictam religiosam in annis infantiae
more propinquitatis recurreret, eamque quibus illa
sermonibus poterat, quotidie instrueret, tandem respectione
coelesti fidem Christi mente suscepit, et
ardore amoris susceptam pectore conservavit. Quae
dum ad annos sapientiae veniret et scientiae contingeret

lumina, fidem illam, quam tenerrimis institutis
occulte didicerat, quotidie fomentis spiritualibus
auctam, in amplius crescentem alebat, primum
occulte, deinceps patule et aperte. Quam parentes
sedule admonentes, et nihil omnino proficientes,
conati sunt eam flagellis et verberibus impetere, ut
quam per blandimenta amovere non poterant, saltem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.