PL 115, col. 715
Vita Eulogii (Alvarus Cordubensis), J. P. Migne
terroribus coercerent. Sed ignis ille, quem Christus
in corda fidelium misit, nullis minis cedere
novit. In hoc conflictu dum diebus vapularet et noctibus,
seque acerrimis impetiendam ultionibus et
duris vinculis praepeditam videret, metuens ne
non propalata publice fide, cauterio ureretur perfidiae;
per internuntios beatissimo Eulogio, opinatissimo
jam multis talibus operibus viro (6) vel sorori
ejus Anuloni, virgini Deo dicatae, causam suam innotuit:
et quia ad tutiora loca fidelium in quibus
fidem suam posset interrita propalare, ire vellet, exposuit.
Illico beatus Eulogius solitum officium recognovit;
et ut erat fautor anhelantissimus martyrum,
hanc exire clam per eosdem internuntios ordinavit.
Illa concite artem fingens, et parentibus quasi
consentiens, nostramque fidem verbis impetens, et
data opera omnia selecta ornamenta induens, seque
more illorum quasi placitura et nuptura saeculo
ostendens, nisa est eorum inflectere animos, et sibi
exosos (7) comere gressus. Cumque sibi omnia
jam tuta inesse prospiceret, ad nuptias quorumdam
propinquorum suorum, quae ipsis agebantur diebus,
fingens, ut eidem officio congruit, ornate procedere,
celeri cursu se beatissimo Eulogio, vel sorori ejus
Anuloni tutandam exhibuit. Quam mox grato animo
suscipientes, occulendam prolatissimis tradiderunt
amicis. At ubi pater ejus et mater exspectantes filiam
non viderunt, delusos se ingemiscentes, rabie
inaudita et dolore inviso se ipsos cruciantes, cuncta
disturbant, universa contaminant, currentes per
ignotos et cognitos, et potestative, ac jussione praesidis,
quoscunque impetendos putabant, carceribus et
vinculis onerabant; viros, mulieres, confessores, sacerdotes,
devotas, vel quos poterant flagellis et carceribus
affligebant, si quo modo possent filiam suam
per haec et ampliora recipere. Ille vero sanctus immobilis
ei loca diversa mutabat, et ne traderetur
ovis luporum in manibus, omni intentione curabat.
Illa tamen jejuniis et vigiliis insistens, et cilicio
membra tegens, vel pulvere cubans, severe membra
corporis elimabat. Sed et vir beatissimus (8) cum
reverentia nominandus Eulogius nocturnas vigilias
adpetens, et in basilicam sancti Zoyli terratenus
prostratus orans, noctes insomnes ducebat, auxilium
Domini et fortitudinem virgini imprecans, et
se per haec exercitia Domino consecrans.
14.
Inter haec virgo serenissima beati Eulogii germanam,
quam ardenti desiderio diligebat, videre voluit,
et ad eorum habitacula nocte devenit, revelatione
Domini provocata, et aviditate consolationis perducta,
ut uno die tantummodo cum eis moraretur,
et iterum ad solita latibula repedaret. Quibus et retunt,