PL 115, col. 716
Vita Eulogii (Alvarus Cordubensis), J. P. Migne
sibi una et alia vice oranti liquore mellis os
repletum fuisse, quod se non ausu temerario exspuisse,
sed inglutiisse, crassi elementi admirando
speciem referebat. Cui ille sanctus hoc esse praesagium
regni coelestis dulcedinem perfruendam, disseruit.
CAPUT V. Martyrium S. Eulogii et Leocritiae. Corporum sepultura.
15.
Verum dum alio die redire virgo disponeret,
actum est ut comes itineris non hora sueta, sed illucescente
aurora veniret. Nec potuit aditum
exeundi habere, quippe quae nocturno tempore pro
evitandis insidiis solebat incedere. Provisum est ut
eadem die usque dum sol metam sui luminis terrae subduceret,
et nocturnae tenebrae quietudinem optatam
indulgerent, virgo Dei eo quo manebat loco persisteret.
Humano quidem consilio, sed divino retinebatur
judicio: ut et suam sibi coronam et beato Eulogio
imponeret gloriae diadema. Nam eo die, nescio cujus
instinctu, quorumve insidiis et proditione locus
praesidi latibuli indicatur, et a militibus ad hoc
missis ex improviso omnis illa eorum habitatio circumdatur.
Actumque est ut electus et praedestinatus
martyr praesentialiter adfuisset. In cujus praesentia
jam dictam virginem educentes, eumque una pariter
comprehendentes, verberantes multisque contumeliis
affligentes, iniquo praesidi et scelerato judici praesentarunt.
Quem mox judex per flagella occidere
cogitans, truculento vultu et impatienti animo vehementi
furore accensus, furiosis verbis interrogat,
virginemque cur domo retinuerit, minitando disquirit.
Cui libentissime et patientissime more locutionis
suae splendide rei veritatem hoc ordine pandit:
« Praeses, ordo nobis praedicationis injunctus est, et
nostrae hoc fidei convenit, ut disquirentibus a nobis
lumen fidei porrigamus, nullique ad vitae itinera properanti,
quae sancta sunt, denegemus. Hoc sacerdotibus
competit, hoc religio vera deposcit, hoc etiam
Christus Dominus noster nos docuit: ut quisquis
sitiens fidei haurire flumina voluerit, in duplo potum
inveniat, potius quam quaesivit. Et quoniam
haec virgo fidei sanctae regulam a nobis inquirere
visa est, necessarium exstitit, ut illi nostra eo se libentius
applicaret intentio quo ejus in amplius incenderetur
affectio. Nec decuit talia desiderantem
rejicere, praesertim illi, qui ad hoc Christi electus
est munere. Unde et ut posse mihi exstitit, illustravi
et docui: et fidem Christi viam regni esse coelestis
exposui. Quomodo et tibi, si me disquirendum putasses,
libentissime facerem. » Tunc praeses turbido
vultu virgas inducere jussit, eum minitans flagellis