PL 115, col. 717

Vita Eulogii (Alvarus Cordubensis), J. P. Migne

perimere. Cui sanctus dixit: « Quid istis virgis exercere
cupis? Animam, inquit, tuam per has educere
volo. Gladium, ait, acue et compone, pro quo animam
a vinculo corporis expeditam ei reddas qui
dedit. Nam flagellis membra dissecare non aestimes. »
Et mox clara invectione et sufficienti eloquio falsitatem
vatis sui et legis improperans, et praedicationis
verbum ingeminans, sub omni velocitate palatium ducitur,
et ad regis consiliarios usque pertrahitur. Ubi
unus ex ipsis, illi familiarissime notus, compatiendo
insiluit. « Si stulti, inquit, et idiotae in hanc mortis
deflendam ruinam devecti sunt, tu sapientiae decore
praecinctus, et vitae moribus illustratus, quae te dementia
huic mortifero casui, oblitterato naturali
vitae amore, committere compulit? Audi me, obsecro,

et ne praecipiti casu corruas rogo. Dic tantum
verbo in hora hujus tuae necessitatis, et postea tua,
ubi potueris, utere fide. Promittimus te nuspiam inquirendum. » (1)
Cui beatissimus martyr subridens:
« O, inquit, si scire potuisses, quanta fidei nostrae
cultoribus maneant reposita! Aut si possem quod
meo retineo, tuo committere pectori; tunc jam non
me a proposito revocare conareris, sed libentius
te ab hoc mundiali honore amovere cogitares. » Et
coepit eis Evangelii aeterni verbum porrigere, et
praedicationem regni constanti libertate infundere.
Qui illico eum nolentes audire, gladio jubent transfigi.
Cumque duceretur, unus ex eunuchis regis
alapa eum percussit. Cui ille alteram faciem praeparans,
« Obsecro, inquit, ut hanc iterum verberando

priori coaeques. » Quam cum secundo feriret, ille
patiens et mitis iterum priorem paravit. Sed impetu
militum ad locum occisionis deducitur, ubi genua in
oratione curvans, et manus ad coelos extendens,
signoque crucis totum se muniens, paucis verbis intra
se orans, cervicem mucroni tetendit, et celeri
ictu mundum contemnens, vitam invenit (2). Complevit
martyrium suum quinto Idus Martii, die sabbato,
hora nona. Et o felicem et admirabilem nostro
saeculo virum, qui et praemisit in multis sui operis
fructum, et reliquit in virgine se sequendum! Secum
victoriae vexillum manibus elevans, et manipulum
laboris sui pro se Domino libans, oblationem puram,
et pacificas hostias offerens, et in se, quae alios docuerat,
Christo rerum Domino repraesentans. Mox

vero ut projectum est cadaver e loco eminentiori in
ductum alvei, columba miro candore nivescens, videntibus
omnibus, secans aera pennis, super corpus
martyris aligerans sedit. Quam omnes missibilibus
petris hinc inde abigere conantes, et nihilominus
consistentem repellere non valentes, manibus voluerunt
cominus effugare. Sed illa in circuitu corporis
non volans, sed saliens, super turrem corpori imminentem
propius resedit, et ad corpus beatissimi viri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.