PL 115, col. 718

Vita Eulogii (Alvarus Cordubensis), J. P. Migne

vultum convertit. Nec silendum est miraculum quod
ad laudem sui nominis Christus est super corpus
martyris operatus. Etenim unus Astigitanae civitatis
incola, dum inter caeteros palatinum (3) lunatim
mansionis servitium ageret, ibique cursum suum
vigiliis expediret; nocte aquam potare desiderans,
surrexit (4), et ad prominentem canalis ductum, qui
super illa loca producitur, pervenit, ubi vidit desuper
super corpus ejus, quod deorsum jacebat, sacerdotes
miro candore niventes, luminaria coruscantia
retinentes, et psallentium more psalmos gnaviter recitantes.
Qua visione perterritus, ad mansionis locum,
magis fugiens quam rediens, repedavit. Et socio
omnia renuntians, cum eo iterum ad locum
revertere voluit: sed jam secundo cernere illud non

valuit. Cujus beatissimi caput alio die curiositas
Christianorum redemit, corporis vero reliquias tertio
die collegit, et sub umbra beatissimi martyris
Zoyli tumulavit.
16.
Beatissima vero virgo Leocritia multis oblectationibus
delinita, multisque promissionibus impulsata,
tandem divino munere soliditate fidei roborata,
quarta post ejus martyrii die exstitit decollata,
ac in flumine Baethis projecta. Sed aquis nec submergi
potuit, nec celari, erecto enim corpore pergens,
mirum omnibus visum praebuit. Et sic a
Christianis educta, (5) in basilica sancti Genesi
martyris, quae sita est ad locum Tertios, exstitit
tumulata. Hic fuit beatissimi doctoris Eulogii finis,
iste admirabilis exitus, hujusmodi plenus opere

transitus.
CAPUT VI. Alvari scriptoris erga S. Eulogium affectus et invocatio.
17.
Nunc restat, in fine voluminis, Regi omnium
saeculorum gratias agere, qui ab initio fidei suam
ornans martyribus Ecclesiam, dat lassis virtutem, et
de se nihil praesumentes perducit ad gloriam sempiternam.
Ipsi Deo nostro gloria et imperium per
infinita semper saecula saeculorum. Amen.
18.
At nunc quia sermone pedestri et inculta oratione
agonem doctoris nostri et martyris explevimus,
restat ut ad eumdem amicissimum nobis
patronum, quasi ad audientem, et precibus nostris
praesentem, sermonem vertamus, et familiaritatem

nostram ei cognitam referamus. Certe potens est
audire rogantes, et patrocinari miseris et afflictis, si
merita nos adjuvaverint propria, si delicta non obviaverint
dura, si affectio hoc postulaverit pura.
Ergo, martyr Dei excelse (1), dulcis nomine Eulogi,
Alvarum tuum clamantem intende: et quem hic tenuisti
charitate animi fixum, illic tibi associa servum.
Non aliorum quam tuis te interveniam verbis.
Certe ego sum ille, quem tecum unitum esse dicebas,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.