PL 115, col. 719

Vita Eulogii (Alvarus Cordubensis), J. P. Migne

ad quem et pro quo hoc modo locutus es: (2)
« Ut non sit, inquis, alter Alvarus quam Eulogius,
nec alibi quam penes intima Alvari totus sit conlocatus
amor Eulogii. » Valeat, valeat, Christe Domine,
haec suavis fidelisque inter utrosque dilectio.
Valeat perenni culmine sanctitatis, et quasi lux
splendens procedat, et crescat usque ad perfectum
diem. Ecce, Domine, testimonium tuum prae manibus
habeo, litteris aureis et sententiarum gemmis depictum,
sed desiderio patrocinii tui complementum.
Jam enim quod in terris positus oratione, ut valeret,
indesinenti orabas, in coelis translatus, poteris
in me suffragio, quod in te impletum est, obtinere.
Servat namque amor verus, ut ipse dixisti, in absentem
fideliter charitatem, et quod sibi poterat,

hoc exhibet in amantem. Ergo, martyr egregie et
amice charissime, dum licet et adhuc misericordiae
imminet tempus, intercessionis tuum amico porrige
munus, ut sit hic mihi concessa remelioratio morum,
sint crebra munera lacrymarum, sit affectio
labili menti illata virtutum, sit affectiva compunctio
jugis, sit purus poenitendi affectus, sit locus
optabilis rite concessus, sit opportunus aditus nullis
obicibus disrumpendus. Solvantur perplexionum
omnium vincula, resiliant impeditionum cunctarum
molimina, retinaculorumque obstacula, immutatione
dexterae Excelsi in obsequentum mutentur auxilia.
Aperiantur januae cordis ad suscipiendum regnum
Dei altissimi; inclinetur cervix superba, et colla
subdantur ad ferendum jugum suavissimum Christi.

Vellem adhuc poscere majora, sed temeritatis vereor
incurrere notam. Sed tu, o serve Dei excelse,
qui vultu Dominico satiaris, ejusque dono perpetuo
jucundaris, illud adscisce misero interventibus
dignis, quo nosti millena delicta purgari. Vitam
quoque aeternam desidero, et regni coelestis requiem
sitio. Quocunque ergo tormento, aut flagello,
cura remedium impendere servo, et eo ardoris igne
dilectum purgare desidera, quo hic nobiscum videbaris
nexus in terra: ut dilectio illa clariori luce
nunc emicet, quando et ampliori lumine lucet, et
potiori suffragio prorogare quaesita valet.
19.
(3) Ego autem, mi dulcis Eulogi, memoriam
nominis tui, quantum potui illustravi, vitam digessi,
doctrinam expressi, agonemque pulcherrimum

explicavi: et ut nominis tui delectabilis semper in
mundo memoria floreat, et perenni splendore, sicut
in coelo vita, ita hic mentio rutilet, et si non enucleatissimis
sermonibus, tamen evidentissimis,
quibus valui, nisibus dedicavi (4). Construxi enim
aere perennius monumentum gloriae tuae, quod nec
nimbosus turbo, grandoque lapidea destruat, nec
rogus flammarum quocunque igne liquescat. Aedificavi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.