PL 115, col. 720

Vita Eulogii (Alvarus Cordubensis), J. P. Migne

nomini tuo memoriam ex auro obryzo et lapidibus
omnigenis pretiosis, quam nullus violentissimus
valebit diruere praedonis more tyrannus.
Composui fabricam culminis tui, et in sublime turrem
habitationis tuae erexi, ut sis speciosa pharus cunctis
viantibus hinc inde relucens. Ornavi titulum
decoris tui unionibus miro candore niventibus, et
topazione fulgenti, ut universis emicet finibus terrae.
Adsparsi cineres sanctos nectareis flosculis, nullo
aestu fatiscentibus, nec indito cedentibus igne.
Unxi pretiosum corpus nardi pistico pretioso, ac
diverso thymiamatum genere; amomo, balsamo (5)
bisamoque commiscens, ut flagrans sanctitatis tuae
suavissimus odor diffusus, per omnia refertus saecula
nullo fine tepescat. Implevi amicitiae vinculum,

et charitatis tuae nolui nudum saeculo dimittere nomen,
ut sicut coelo vita resplendes et opere, ita
mundo lingua clarescas et nomine. Ut generatio
subsequens te laudatum inveniat, imitandum respiciat;
et quantus fueris doctrina, nostro tenui ingenio
recognoscat (6). Neque priscorum studio corporalibus
beneficiis, speciebus et floribus constipatum te aetas
secutura mirabitur, quae solite consumuntur temporum
vetustate; sed spiritalibus donis decoratum,
et immortalibus sublimatum titulis venerabitur.
20.
Tu ergo, venerabilis Domine, aequiparando
nobis redde mercedem, ut quia servitio nostro
tuae decorantur reliquiae et ornantur exsequiae, illustremur
deinceps respectione felici, visitemur dono
coelesti: ut ego ille, qui per prona hactenus et abrupta

non liquide fluens, ab iniquitate mea defeci, et
tabibus hucusque in malis meis manens, a vultu
Dei mei recessi, maligno adhaerens hosti, praeveniente
gratia illustratus et gratuita misericordia
quocunque vitae termino consummatus, merear ita
coelestia indisrupta communiter tecum possidere
gaudia, sicut hic pari fletu et gemitu terrena maceratus
angustia, traxi diuturna et longa suspiria.
Ut etsi non aequali datum est mihi fulgere gloria,
saltem vel delictorum meorum mihi illata sit venia.
Quatenus non poenali doleam barathro mersus, sed
in coelesti gaudeam requie tibi, vel caeteris dominis
meis sociis tuis condonatus. Amen.
(1) HYMNUS IN DIEM S. EULOGII. V IDUS MARTII.

Almi nunc redeunt festa polifera
Nostri Eulogii martyris inclyti:
Solvamus Domino carmina principi
Concentu fidei coelico munere.
(2) Laudamus varia musico carmine,
Quae non sunt Domini praedita lumine:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.