PL 115, col. 722

Vita Eulogii (Alvarus Cordubensis), J. P. Migne

Colla lactentia sanguine praedita,
Incurvat Domino, instat et obsecrat.
Sic ictu gladii sidere conditur,
Sic verbo fidei clare revolvitur.
Adesto miseris, quaesumus, affatim
Perplexos precibus solvere concite.
Adsiste gemitis poscimus excitis,
Inflectens famulis nunc quoque numinis
Auditum placidum, quove serenius
Mentem ut precibus sancte refocilet.
Ut rector deleat regna ferocia,
Conculcet validus dogmata impia,
Adspiret fidei comptae refulsio,
Qua coeli reseret culmina fulgida.
Ut torquens haeresis longe resiliat,
Ut cultus Domini altius emicet:
Rectores patriae flore redoleant,
Adversos cuneos libere ventilent.
Sit vita populis, sit quoque provida
Sanctis religio per juge tempora,
Sit Trino Domino gloria sedula
Aeternum dominans inclyte saecula. Amen.
Post haec superiora in altero exemplari sequentia
erant continuata.
(6) TRANSLATIO CORPORIS S. EULOGII.
Translatio facta est sancti Eulogii martyris et doctoris
in basilica sancti Zoyli titulo principali, Kalendas
Junias aera DCCCXCVII. Celebratur autem
dies natalis ejus in supradicto (7) coto, eo quod

omni tempore in diebus Quadragesimae occurrit illius
solemnitas.
EPITAPHIUM SANCTI EULOGII.
Hic recubat lepidus martyr, doctorque refulgens
Eulogius, lumen, dulce per saecula nomen.
Qui zelo fidei rutilans, virtute priorum
Accensit animos magno fulgore virorum.
Hic macte celeber libris praeconatus et hymnis:
Et vita vigidus, et sine sole coruscus.
Qui temnens fluida, conscendit lucida coeli.
Nec morte periit, sed vivit sede perenni.
Credite quaeso, mihi, vivit, per saecula vivit,
Quisquis coelesti laetatur gloria regni.
ORATIO ALVARI.

Nunc te rogo, sancte, recolas ut nomen amici,
Quem tua hic tenuit dulcis amicitia fixum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.