PL 115, col. 939
De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne
Aimoinus, monachus coenobii S. Germani apud
Parisios, cujus libros de miraculis S. Germani Parisiensis
episcopi alias retulimus, historiam translationis
sanctorum martyrum Georgii diaconi et Bethlehemitae
monachi, Aurelii, et Nathaliae ejus conjugis,
litteris mandavit uno libro, cui duos de eorumdem
miraculis in translatione factis adjecit. Hos libros
multis in locis mutilos edidit Jacobus Brolius,
ejusdem monasterii coenobita, quos hic integros ex
veteri codice, qui auctoris aetate scriptus est, repraesentare
visum est.
2.
Horum martyrum Acta S. Eulogius, presbyter
Cordubensis, descripsit in Memorialis lib. II, cap. 10,
ubi Nathaliam Sabigothonem appellat. Haec cum Aurelio
viro suo facultates suas distribuit in pauperes,
amboque virorum ac mulierum monasteria visitare
solebant, sed praecipue Tabanense, quod famosissimum
in illis partibus habebatur, utrique sexui
aptum. Eo frequens recipiebat se Nathalia, quae filias
duas, Felicitatem et Mariam, ibidem Deo tradidit.
Mariae postea rogatu Eulogius Aurelii et Nathaliae
ejus parentum passionem retulit, quam Aimoinus,
ut puto, in compendium redegit sub Eulogii nomine,
qualis in ms. nostro codice habetur. His duobus, id
est Aurelio et Nathaliae, socius accessit Georgius,
monachus Bethlehemiticus, qui ab adolescentia sua
servitutem Dei amplectens, viginti et septem annis
apud monasterium Sancti Sabae, quod ab Hierosolymis
in partem australem octo millibus disparatur,
sub regulari magisterio cum quingentis fratribus conversatus
est. Is a venerabili David, abbate ejusdem
coenobii, ob stipendium monachorum in Africam directus,
Si miraculorum cuncta quae Deus et Dominus
omnium fidelibus suis facere contulit, impossibile
est verbis explicari; multoties sane apicibus comprehendi