PL 115, col. 805

Memorialis sanctorum (Eulogius Toletanus), J. P. Migne

differens, accenditur igne furoris immensi, et quodam
hebetatus horrore miratur stupidus, quae esset
illa victrix audacia, quae tantae gloriae non expaverit
regem, tamque sublime vanitate et superbia caput,
atque (ut se putabat) super omnia excellens talibus
non reverentiae ausibus propulsaret. Quamobrem
eodem momento sub voce terribili episcopum comprehendi
decernit; sed ipse, fugae praeventus remedio,
salvatur. Nam ferunt, jam tunc eum nulla intercedente
dilatione punire decreverat. Jusserat
etiam omnes Christianos generali sententia perdere,
feminasque publico distractu disperdere, praeter eos
qui spreta religione ad cultum suum diverterent.
Et nisi hoc edictum consultu satrapum quassaretur
(qui pro eo quod nullus sapiens, nemo urbanus,

nullusque procerum Christianorum hujuscemodi rem
perpetrasset, idcirco non debere universos perimere
asserebant, quos non praeit personalis dux ad praelium);
exhinc credo jam funditus Christianismum
nostrum partim gladio, partim praevaricatione exstingueret (3).
Fortissimum vero athletam gladio
interficiens, patibulo ultra amnem suspendi praecepit.
CAPUT VIII. Gesta Anastasii, Felicis et Dignae martyrum.
1.
Quem sequens (1) alio die Anastasius presbyter,
qui ab ineunte aetate apud basilicam sancti Aciscli
Cordubensis disciplinis et litteris eruditus, usque

ad plenam juventutem ibidem in Diaconatus officio
degens, postquam monasticam vitam, qua dudum
fuerat spreto ministerio oblectatus (2), in senibus
egerat, demum sacerdotio applicatur. Concito gressu,
palatium petens adstat consulibus, hostemque fidei
veridicis assertionum stimulis feriens, gladio confestim
abscissus, suspenditur. Cum quo et Felix monachus,
ex oppido Complutensi progenitus (3), natione
Getulus, et quadam occasione in Asturias
devolutus, ubi et fidem catholicam, et religionem
monasticam didicit, eodem die hac professione decisus
affigitur.
2.
Cumque dies illa maximum cursus sui expiens
metabulum, jam pene (4) in horam nonam divergeret,
virgo quaedam adolescentula, merito et nomine

Digna, ex collegio venerabilis Elisabeth, cujus rationem
liber secundus edisserit, Deo revelante et confortante,
ad palmam processit. Paulo namque ante
martyrium suum, assistere sibi per somnium videt
puellam, habitu et specie percomptam angelico, rosas
ac lilia manu gestantem. Quam cum de nomine
causaque sui exploraret adventus: « Ego sum, inquit,
Agatha, olim propter Christum diris attrita

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.