PL 115, col. 804

Memorialis sanctorum (Eulogius Toletanus), J. P. Migne

concitis gressibus certatim ad expugnandum
dogmatistem nostrum occurrentes, debita ultione
perempti sunt; nunc adsint, nunc veniant, modo
properent, si divinitus inspirati, illud in veritate
conservant certamen.
CAPUT VII. De Fandila martyre.
1.
Dum ergo in nos hujuscemodi irrisionibus insultarent,
et hoc deludio nostram pene consummatam
cladibus fatigarent miseriam, adolescens quidam
Fandila, ephebus aspectu decorus, honestate
vitae probabilis, sanctus et timoratus presbyter
inter has caedes saevaque discrimina ostium aditumque
primus exercendi martyrium sub hujus tyranni

privilegio patefecit. Hic itaque (1) ex urbe Accitana
progenitus Cordubam discendi gratia veniens, totam
pene pubertatem ibidem sub paedagogi traditione
peragens, confestim ut adolescentiam adiit, monastica
oblectatus conversatione, illico monachis se
Deo jugiter militaturus admiscuit. Qui aliquibus
locis peragratis ac demutatis, in quibus ardens devota
mens requiescere non poterat, ultimo (2) se
in Tabanense coenobium contulit. Ibi aliquandiu sub
regulari disciplina vel regimine abbatis Martini demorans,
perfectius in timore Domini claruit.
2.
Et quoniam summae humilitatis magnaeque
obedientiae erat, idcirco gratia sanctitatis, qua coelitus
refulgebat, diu implorantibus ac rogantibus
monachis coenobii sancti Salvatoris, quod haud

procul a civitate Cordubae in parte septentrionis ad
radicem Mellaris pinnaculi situm est, ad officium
sacerdotale praeelectus invite et (ut ita dixerim) violenter
instantia vel praejudicio abbatis sui sanctum
ministerium suscipit, et nihilominus jejuniorum,
vigiliarum, orationumque solito propensius labores
adaugens, ambulat de virtute in virtutem visurus
Dominum in Sion, scalis meritorum evectus. Cujus
venerabilem vitam, cunctisque necessario imitabilem
conversationem, cum affatim digno laudum praeconio
eorumdem fratrum atque sororum, quibus praeerat,
relatione pandatur; eo tamen magnificentius
declaratur, quo florentissimam juventutem animo
robustiore transgrediens, gladio martyriali non cunctatus
fuerit subdere.

3.
Igitur, comitante ipsum perfectione timoris Domini,
cum omnia terrena despiciens mentem coelo
suspenderet, cuperetque dissolvi melius et cum
Christo manere, quam rebus haerere caducis; quodam
die obfirmato vultu judici astans, praedicat Evangelium,
impudicum exprobrat vatem, coetumque
noxiae combinatum culturae paedoribus (nisi resipiscens
pietatis fidem apprehendat) ultricibus luiturum
poenarum incendiis protestatur. Hinc carcere trusus,
et vinculis coarctatus, latronum mansionibus alligatur,
principali postmodum sententia decollandus.
4.
Quod factum judex regio intimari auditui non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.