PL 115, col. 942

De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

pergentes ingrediuntur aliquando pagum Uzecensem
( d' Uzés ), ubi ab episcopo viro religioso nomine Walefrido
comperiunt (quod Vivarias [ Viviers ] quoque
civitate jam audierant) corpus memorati almi Vincentii
martyris a supradicta urbe Valentia Beneventum
esse transmissum, quod quidem aliter erat. Nam
cuidam in Aquitaniae finibus monacho (qui divina
revelatione monitus, ut nobis ipse narravit, Valentiam
properans, illud ab inde secum detulerat) a
Seniore Caesaraugustae civitatis episcopo per vim
sublatum, apud eamdem Caesaraugustam sub reverentia
cujusdam Marini martyris non modicae venerationis
miraculis praefulgens habebatur. Hoc ei nomen
professus monachus fuerat: neque ab eo etiam
tormentis affecto, nomen proprium Vincentii episcopus
extorquere praevaluit. Sciebat autem eum ejusdem
civitatis archidiaconum fuisse: ideo illum episcopo
chariorem, sibi vero metuebat irrecuperabilem.
Quocirca nostros, aeque ut episcopum, quod

praesens ejus sanctum corpus illic esset, omnimodis
latuit. Aestimabatur enim Marinus praeclari apud
eos meriti martyr. Illud tamen certo scierunt quod
jam nullo modo Valentiae haberetur. Sed qualiter
id actum sit, et quomodo a monachis monasterii
beati Benedicti Albiensis post annos receptum,
atque ad eumdem locum translatum fuerit; in ejusdem
sancti Levitae et martyris translatione a nobis
quoque, digestum sufficienti narratione, videri
poterit.
De alio sancti corpore tractant
3.
Indolebant utique nostri anxie collacrymantes
tanto itineris spatio elaborato, se vacuos redituros.
Cujus moestitiae morbo, dum apud Barcinonem castrum
morantes (ut sic eorum verbis eloquar) diutino
quasi languore demolirentur, neque super hoc quid
consultius arbitrari oporteret, secum deliberare
possent: adeunt novissime quemdam sibi familiarem
virum, nomine Sunifridum, ejusdem civitatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.