PL 115, col. 943

De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

post comitem primum, eum de hac ratione quemadmodum
sibi necessarium duxerant, suppliciter consulentes.
Et quia nullo modo propter quod venerant
beati Vincentii corpus adipisci valebant; fatentur
se decrevisse alicujus sanctorum membra, quem
et actio commendaret et passio, perquirere, secumque,
ne inanes redirent, ad locum deferre satagere.
S. Georgii et S. Aurelii reliquiis comparandis dant operam, nequicquam dissuadentibus amicis.
4.
Interea contigit ut idem Sunifridus de enormi
fidelium interfectione, sub Abdiramae regis Cordubae
persecutione nuper facta sermonem sumeret, exponens
eorum quosdam et maxime quos tenemus
Georgium atque Aurelium, ea ipsa tempestate nobiliter
passos, ac sanguine triumphali acie passionis
coruscante, magnifice laureatos, aeterni Regis palatium
victoriose subiisse. Ad quod, inquiens, si ullatenus

(quod non credebatur) evadere possent, iter
prosperum se sumpsisse, felici eventu confiderent.
Qua relatione nostri suscepta, ita gaudiis exhilarantur
immensis, ac si jam optatis potirentur profectibus:
neque hoc sibi nisi coelitus relatum fuisse
credebant. Eorum ardet animus, atque illuc eundi
cita festinatione, cursus disponitur. Hujus plane
fervor amoris, posthabita prioris moestitiae amaritudine,
tantus illorum desideriis excreverat, quo
nullo modo nomen Cordubae (ut ipsi testantes aiebant)
vel audire vel nominare possent, absque
socia interdum lacrymarum effusione. Divinitatis
namque respectu animaequiores se factos esse gaudebant.
5.
Proinde Usuardus Pater (nam eorum alter Odilardus
vocitabatur) Athaulphum ejusdem Barcinonis
episcopum, atque Sunifridum praefatum aggreditur
virum, eis conceptum animi secretum aperientes,
quod minime quiescerent, donec Cordubam usque
perrumperent, si eis Dominus vel quandoque largitatis

manum dignaretur porrigere. Illi audientes
omnino expavere mirantes: et quod id fieri nequaquam
possit, causas impossibilitatis inferendo, et
etiam protestando asserebant. Dicebat et Sunifridus
eorum se perditorem, cujus verbis ad hoc accensi
percurrerent. Sed cum non eos ab hac mentis determinatione
avocare possent, Timemus, inquiunt,
vobis. Ingressum tamen eis liberiorem Cordubae, et
ad quem maxime illic declinare, seu apud quem
tutius commorari deberent, si forte eo pertingeretur,
Leovigildum sibi amicum, non illum parricidam
Visigothorum regem Arianum, sed virum Christianis
legibus sanctisque moribus eruditum, insinuant.
Cumque hoc ita praefixum jam dicto comiti
Hunfrido ex ordine intimatum fuisset, componitur,
ipso jubente, epistola ad Magnatem Caesaraugustae,
vocabulo Abdiluvar, quatenus memor inter se juncti
foederis, eos de quibus loquimur fratres penes se
degentes servaret, indeque pergendi Cordubam,

quantumcunque posset, solamen praeberet. Sic post
emensum, superna opitulante clementia, prolixi nimiumque
laboriosi itineris tramitem, offeruntur una
cum directa epistola suprascripto principi Abdiluvar,
qui interprete advocato lectore, dum rem cognoscit
familiarem, parat, quamvis barbarus, religiose
amicis obedire mandatis; jubetque illos in
civitate manere usque ad tempus inde consilii. Non
enim id ei perficere statim facultas sinebat, multis
sibi ad praesens diversisque impossibilitatibus denegata.
Cordubam pergunt.
6.
Post haec accidit (quod minime in circuli octo
et eo amplius annorum volubilitate provenerat)
quatenus aliqui Caesaraugustani, visa proficiscendi
occasione, Cordubam inde per rectum ire disponerent.
Quod sciens memoratus princeps Abdiluvar,
eos continuo ad sui praesentiam venire rogavit, imperatque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.