PL 115, col. 944

De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

postulans ut fidei suae creditos homines,
Cordubam secum euntes, civili affectione servarent:
gratiam proinde a se ac mercedis debitam remunerationem
sperantes. Quibus ab urbe simul exeuntibus
nostros quidam Christianorum veluti exsilio
damnatos, lacrymabundi prosequuntur, bonum esse
hortantes ut spem suam illi dicarent, qui non dat
fluctuationem justo, et qui omnibus se invocantibus
in veritate semper praesto est, novitque benignissimus
potiora quam petantur vel sperentur donare.
Itaque pariter coeptum legentes iter, quibus quantisque
in via angustiati fuerint periculis, quibusque
necessitatibus comitati, quoniam perlongum est dicere,
aggressum aeque librantes cursum, citius transilire
statuimus: ne nobis, licet stupenda, utpote
admirationis plena, dici possint, a proposito narrationis
compendio deviare contingat.
Ecclesiam S. Cypriani adeunt; Leovigildo secretum pandunt.
7.
Post multos igitur exactos dies veniunt, Jesu
praevio, innumeris mundanorum fluctuum eruti procellis,
Cordubam, quo tendebatur, ad urbem. Pergunt
illi duo ad ecclesiam beati magnique testis
Cypriani, in qua sanctorum martyrum corpora
Adulfi et Joannis tumulata quiescunt. Et hoc sollicita
consideratione juxta illud Dominicum: Primum
quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et reliqua
omnia adjicientur vobis [(Matth. VI, 33)]
. Nam famulos
illamque supellectilem, partim Barcinone, partim
vero Caesaraugustae, soli euntes reliquerant. Ubi a
quodam diacono ejusdem loci primario, nomine
Hieronymo, pia devotione recepti, manserunt ibi:
evolatque percurrens fama, quosdam illuc ex Francia
adventasse divulgans. Fit conventus certatim fidelium,
eos miro seu incredibili affectu venerantium,
qui tantam eorum obstupescentes constantiam, ineffabilem
circa illos omnipotentis pariter admirabantur
clementiam. Adfuit et praefatus Leovigildus,

cognomento Abadsolomes, cujus a supradictis sibi
familiaribus viris, Athaulfo, inquam, episcopo et
Sunifrido, nominis tantum et religionis notitiam
perceperant. Is illorum adventus causam scrutari,
ac juxta sui nominis manifestam etymologiam perquirere
vigilantius curavit. Cumque amicorum valere,
atque notitiarum ei verba secretius retexissent,
et quod idem esset cui se omnimodis credere
oporteret, Dei manifesta dispositione in brevi pervidissent;
sese illi suamque mentem, multiplices
Christo gratias agentes, aperiunt. Suscipitur arcanum,
manetque intra viri pectus sepultum. Inde
vero congruus quaesitae rei praestolatur eventus:
ipsique sub ejus interim tutela commodis aluntur
subsidiis.
Samsoni presbytero res committitur, qui abbas Pinnamellaris, monachos habet repugnantes.
8.
Denique post aliquot dierum spatia praedictus
Abadsolomes, quodam ejusdem civitatis presbytero

bonae indolis, vocabulo Samson, ascito, sollicite
cum ipso indagare coepit, qualiter veluti suae providentiae
a Deo (ut certe putabatur) delegatum opus
perficere possit. Procurabat itaque quatenus eis ad
votum, nobilis triumphi palma sanctorum corpora
insignita darentur; qui tot terrarum terminis fidei
calore transcursis se propter hoc capessendum
emerserant: compatiebatur equidem eorum et animis
et longo satis itineri: nec obliviscebatur amicorum
Athaulfi episcopi, ac honorabilis viri Sunifridi, multas
ei preces super hoc delegantium. Unde claustris
arcani sacerdoti retectis, beatorum reliquias Georgii
Bethlehemitae monachi, atque Aurelii Cordubensis
viri popularis, si tamen posse praestaret, utrisque
sumere libet, quorum animas felici bello decoras
ad coelos martyrum sociandas collegio transisse,
pulcherrimo passionis eorum textu firmante didicerant;
quam memorabilis et Deo dignus sacerdos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.