PL 115, col. 945

De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

Eulogius, qui et ipse postea glorioso donatus martyrio,
Regem Christum consummatus miles ovando
petivit, veraci relatione, plurimis (ut ipse nostris
retulit) praetermissis, litteris informavit.
9.
Dum haec revolvuntur, divinitus (quod sine
dubio fatendum est) contigit, ut memoratus Samson
presbyter eidem loco vocabulo Pennamellari, quo
eorum corpora SS. martyrum tumulata jacebant,
quodque disparabatur a civitate plus minus milliariis
quinque, abbas praeficeretur. Et ecce quasi parta
facilitate, a Leovigildo evocatus unanimes deliberant,
quia tempus aderat locusque patens, rem optatam ad
effectus culmen Christo favente perducere. Cumque
diutissime aliquibus etiam locis ibi fratribus associatis,
ut fieret, consulendo insisterent; reperiunt
caeteros ita suis adversos conatibus, quod hoc nullatenus
concedi posse tristes existimarent. Importune
tamen agentes, et quod hoc ut beatorum martyrum
corpora celebriori cultu haberentur, quaereretur,
multis argumentationibus inculcantes, id tandem

fieri communi deliberatione omnibus placuit, tantum
ut assensus (veluti decebat et factum est) proprii
daretur episcopi. Sanctorum vero corpora, dum
tempus revertendi veniret, eodem in loco sub hac
concessione, ut erant, jacuerunt humata. Proinde
quid eis difficultatis tempore egressionis ab urbe,
de qua non nisi multo freti solatio exire audebant,
ingruerit, reor esse dicendum.
Bellum Mahomathidis. Saul, episcopus Cordubensis, monachis favet.
10.
Rex siquidem ejusdem Cordubae Sarracenorum
primae egregiaeque civitatis Mahomath adversus Toletanae
urbis tyrannum suis rebellem decretis hostiliter
properans, jussit omnes adesse. Et ne vel civis,
vel peregrinus, excepta custodia, qui secum non iret,
in civitate remaneret, publicis imperat edictis.
Interea praedicti fratres nostri, cum de concessis
martyrum corporibus (quoniam exeundi locus ab

urbe patebat) effari monachis supranominati loci
Pennamellaris coepissent, ipsi rursus nihil se ex hoc
facturos penitus denegant, maxime abbatis sui venerabilis
Samson absente praesentia: contigerat
enim illum abesse. Quapropter admodum tristes
effecti, quosdam fidelium ad episcopum ejusdem
urbis virum modestum, nomine Saulem, dirigunt,
postulantes ut sanctorum corpora quae illis Samson
abbatis, suaque benignitate concessa fuerant,
apud ejusdem loci habitatores quos ibi darentur, suo
ipso obtinere dignaretur adventu. Qui suscepta hujusmodi
oratione actutum properant, atque imploratum
ita mandatum pastori perferunt, efflagitantque
succurri peregrinis, simulque subveniri desolatis.
Inquiunt ergo ad episcopum: « Pater, pietatem
tuam voto supplici deprecamur, quo beatorum
martyrum corpora Georgii atque Aurelii, ut olim
cum Samsone abbate sanxistis, Gallicis donentur
monachis. Cur igitur vexatione fatigati itineris

injusta vexantur dilatione concessi pignoris, non
est aequum ad religionis vestrae notitiam, quae tali
potest infamari calumnia. » Nec mora, properatur
ad locum. Dumque prolixius concertatum, plurimumque
precibus ab episcopo colluctatum fuisset,
praebetur, dure quidem, uti ab invictis, vix tollendi
consensus.
Sacrae exuviae inde levantur, non tamen S. Aurelii corpus et S. Nathaliae caput.
11.
Advocati namque tunc alacri gressu ipsi nostri
petitores accedunt, atque una cum caeteris, nec
segnius tamen, sanctorum corpora avulso desuper
altari accelerant effodere. Ut autem ventum est ad
apertionem sepulcri, remotis aliis, soli ab episcopo
designati adsunt presbyteri, a quibus, ipso quidem
excipiente, sacra de eisdem tumulis cum hymnis ac
litaniis membra levantur. Qui mundis ea semper
linteaminibus involvens, congruis quoque ad efferendum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.