PL 115, col. 946

De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

imposuit perulis. Ita, divino suffragante
auxilio, opus secretum honeste perficitur; et ne
illorum integritas a quolibet petente, quavecunque
occasione usque ad destinatum locum violaretur,
episcopum rogant ea sub assignatione regis Caroli
proprio claudere sigillo. Quod cum fecisset, eis
ferenda atque cum multimoda testificatione colenda,
occulte tamen propter paganos, donantur. Non
enim quos martyres faciunt, venerari Sarraceni permittunt.
Qui tanti muneris praemium gavise tollentes,
comitantibus se nonnullis inde fratribus ad
civitatem festini remeant, cupidi cum quibusdam
Toletum pergentibus, illuc usque reverti.
12.
Praeterea quid et huic facto destinabili modo
provisum sit, si taceatur, nefas non ambigo. Cum
etenim illa sanctorum corpora in agone coelestis
pugnae fortia, ministri diaboli gladiis animadversa
morte stravissent; Christiani dum potuerunt, solito
amoris officio excitati, nocte venerunt, atque ea sibi
furtim rapientes diviserunt. Et quidem beati Georgii

corpus ex integro, Aurelii vero sine capite tollentes
in ecclesiae loco sub altari, quemadmodum significavimus,
sepelierunt. Sanctae vero Nathaliae corpus,
dum aliorsum ab aliis truncum sublatum fuisset,
caput illius in eadem ecclesia, ubi viri corpus, collatum
est. Unde accidit quatenus tempore effossionis
eorum beati athletae Aurelii caput cum suo corpore
minime inveniretur, ac sacrae Nathaliae corpus
quo humatum fuerit, nesciretur. Sed ut impleretur
in eis etiam post mortem, quia erunt duo in carne
una, corpori beati Aurelii caput Nathaliae suae conjugis
subrogatum est, atque cum nimia admiratione
quaerentibus datum, quod deifice factum neminem
qui audit, latere putamus. Ut quia unius conjugalitatis
viventes, necnon et aequalis martyrii socii
exstiterant, morientes ejusdem essent merito venerationis
in terris, quemadmodum et unicae felicitatis
compotes sunt in coelis. Et quoniam sacramenti
mysterio συνεκδοχικῶς quidem dicto quasi ab incoepto

parumper defleximus, juvat manum in id ipsum
reducere.
Corduba pergunt Toletum, dein Complutum, et Caesaraugustam, mox Barcinonem, post Gerundam et Narbonem, denique Bitteris.
13.
Cum vero vigiliae Ascensionis Christi roseo se
jubare jam dies lotis quadrigis terris influeret, parant
a civitate regis supramemorati Mahomath procedente
exercitu egredi, non parvo ad illos fratrum
catholicum eis vale dicere cupientium adunato collegio,
qui quanta eos charitate per dies quinquaginta
sex, quibus cum illis sunt commorati, tractaverint,
nemo qui dicat. Praesens tamen devotio seu lacrymabilis
ipsorum pandebat exsecutio, quod cernere
quis posset, nec illos a se unquam pacto quolibet
velle disjungi. Sic namque Corduba, Hiberiensium
civitatum nominatissima, et cum civibus, tum etiam
et rerum opibus fecunda, egressi, quorumdam fidelium
cum rege ad pugnam euntium tutelis aliquantisper

crediti, iter suum alacres resumunt.
Inde post dies reperit illos inter agmen exercitus
Leovigildus, vir frequenti memoria dignus, qui tempore
egressionis eorum a civitate, regiis occupatus
negotiis praesens non fuerat; isque, dulcissimo
pectoris vinculo eos amplectens, suos deinceps comitatui
usque Toletum (quod ex beatae Leocadiae
virginis confessione praeclarum habetur) non est
passus deesse. Babila siquidem ejus soror, virgo
Deo sacrata, illis quidquid in itinere visum necesse
fuit, pallia quoque duo, quibus vicissim sanctorum
cooperirentur corpora, pro qua valebat facultate,
abunde paraverat.
14.
Rege denique Cordubensi contra Toleti adversum
sibi tyrannum, ob quod processerat, belli
copias accelerante, multi ejusdem civitatis viarum
insidiatores ad eamdem urbem redeunt, se quantocius
castelli praesidio muniri curantes: pacata redduntur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.