PL 115, col. 959

De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne · Spera in Deo abbas contra haereticos quosdam (Spera in Deo), J. P. Migne

Ibi enim qui semper viventes, et in eum prospicere
desiderantes, Deo assistunt, spiritus applaudunt, in
una eademque gloria ex hac mortalitate jam sibi
consociatis sanctis, pariterque laetantes congratulantur
etiam his, licet adhuc in terris peregrinantibus,
quos sciunt et intelligunt per scientem et intelligentem
omnia, suos post paululum communi

Domno dilectissimo et in Christo Patri SPERAINDEO
abbati, ALVARUS cliens.
Praescius et omnipotens Deus haec in quae devenimus
tempora, et esuriem verbi Dei quam patimur,
validam vos nobis opposuit destinam, qui et nostram
cibaret inediam, et dapibus alimoniae reficeret
corda. Sed quia vos nunc scio tribulationibus deditum,
vel amaritudinibus oppressum, quaeso ut apostolicum
dictum pro consolationis assumatis eloquio.
Ait enim ex tribulationum periculis quae sustinuit: Periculis in civitate, periculis in solitudine,
periculis in falsis fratribus
[(II Cor. XI, 26)]
. Et post
haec alio in loco dixit: Gloriamur in tribulationibus:
scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia
autem probationem, probatio vero spem, spes autem
nos non confundit [(Rom. V, 3)]
. Ideoque, venerabilis
Pater, et omnium sacerdotum optime sacer, noli ob
tribulationum discrimina postulata reticere, sed
clientulo quaesita largire, quia munus inde dando

augetur, et negando minuitur. Instruxit me quippe
Moyses legiferus, dum ejus intonat eloquium: Interroga
patrem tuum, et dicet tibi; seniores tuos, et
annuntiabunt tibi [(Deut. XXXII, 7)]
: et quia spiritalem
te recolo Patrem, ideo spiritalem impetro opem.
Scilicet quia, haeresis illa quam mea vobis jamdudum
insinuavit inertia, Dei lacerat Ecclesiam, et per
assertionem lethalem catervam post se trahit ad
mortem; quia, juxta Apostoli dictum: Sermo haereticorum
ut cancer serpit [(II Tim. II, 17)]
, corda humilium
praesertim, quia venenum aspidum sub labiis
eorum [(Psal. XIII, 3)]
. Ob hujus rei causam vestra
flagitamus auxilia, et subsidii adminicula, qualiter
haeresis eorum nebulosa et infanda, potentia coelitus
pereat, et sponsae Christi clarissima dogma per vos
fulgens eniteat. Eorum vero oppositiones illae sunt
quae vobis jam a me intimatae sunt.
Caput autem ipsorum nequissimorum, quod falce
sit veritatis resecandum, illud est: quod trinum in

unitate et unum in trinitate non credunt: prophetarum
dicta renuunt, doctorum dogma rejiciunt;
Evangelium se suscipere dicunt; et illud quod scriptum
est Ascendo ad Patrem meum, et ad Patrem
vestrum, ad Deum meum, et ad Deum vestrum [(Joan.
XX, 17)]
, male utique sentiunt: Christum Deum ac
Dominum nostrum hominem tantum asserunt, propter
illud quod de eo in Evangelio legunt: De die autem
illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque
Filius, nisi Pater solus [(Matth. XXIV, 36)]
. Cunctis tamen
nisibus posco ut horum gentilium aniles quaestiones

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.