PL 115, col. 979
Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne
illi tantummodo crediderunt, qui praeordinati erant
ad vitam aeternam [(Act. XIII)]
. Et quod volentes Paulum
et Barnabam praedicare in Asia, prohibuit eos
Spiritus Jesu [(Act. XVI)] . Et quod docente Paulo, Lydiae
purpurariae, non caeteris audientibus, Deus cor
aperuit, ut crederet his quae dicebantur a Paulo [(Ibid.)] .
Et quod apostolus Paulus reliquias per electionem
gratiae salvas factas praedicat. Et, quia Deus cujus vult miseretur, et quem vult indurat
[(Rom. IX)]
.
Et quod ipse tantis profunditatibus tremefactus exclamat,
etiam ut cum ipso clamare non erubescatis: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Nunquid dicit
figmentum ei qui se finxit: Quare me sic fecisti?
An non habet figulus luti potestatem ex eadem massa
aliud vas facere in honorem, aliud in contumeliam?
[(Ibid.)]
Et illud: O altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia
ejus, et investigabiles viae ejus! etc. [(Rom. XI.)] Adverte,
quaeso, quis sit populus, de quo in Evangelio
dicitur: Ipse enim salvum faciet populum suum a
peccatis eorum [(Matth. I)]
. Et in psalmo: Redemptionem
misit populo suo [(Psal. CX)]
. Et rursum: Dicant
qui redempti sunt a Domino, quis redemit de manu
inimici, de regionibus congregavit eos [(Psal. CVI)]
. Et: Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de
nationibus
[(Ps. CV)]
. Si igitur omnia quaecunque voluit
fecit, et omnes homines vult salvos fieri, ergo quod
non fecit noluit, et quos non salvat, salvare non vult;
occultissimo quidem, altissimo, incomprehensibili
invituperabilique judicio, sed prorsus justissimo.
CAPUT V. Incipit collectio ex Patribus, qua prima propositio de gemina praedestinatione probatur.
Quibus studiose ac diligenter animadversis, tandem
catholicorum doctorum qualiter eis consentiant,
sententias subjungamus: non omnium quae praemissa
sunt expositiones, sed quemadmodum eorum sensa
his vel verbis vel sensibus congruant, continentes.
Innocentii papae, in epistola directa ad Laurentium
episcopum, cap. 49 [(Epist. XII)] : Sed ne ulterius debacchandi
habeant facultatem, et animas simplicium
et rusticanorum in gehennam, cui destinati
sunt, trahant.
Ambrosii in expositione Epistolae Pauli apostoli
ad Rom. [(in C. IX ad Rom.)] : Unum elegit praescientia
et alterum sprevit. Et in illo quem elegit, propositum
Dei manet: quia aliud non potest evenire
quam quod scivit et proposuit in illo, ut salute dignus
sit. Et in illo quem sprevit, simili modo manet
propositum quod proposuit de illo, quia indignus
erit. Hoc quasi praescius, non personarum acceptor:
nam neminem damnat antequam peccet, et nullum
coronat antequam vincat. Hoc pertinet ad causam
Judaeorum, qui sibi praerogativam defendunt, quod
filii sint Abrahae. Apostolus autem consolatur se, ut
quia dixerat dolorem habere se cordis continuum
causa incredulitatis eorum, quorum adoptio erat filiorum, et legis constitutio, et ex quibus Christus
Salvator, sicut et ipse ait: quia salus ex Judaeis est