PL 115, col. 980

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

[(Joan. IV)] ,
tractata lege, invenit quia non omnes
qui in Israel sunt, credituri sunt; neque quia dicuntur
filii Abrahae, omnes Abrahae filios dicendos,
sicut supra memoravi. Minuit ergo dolorem suum,
inveniens olim praedictum quod non omnes essent
credituri, ut his solis doleat qui per invidiam in incredulitate
laborant. Possunt tamen credere, quod
ex subjectis aperit. Incredulis tamen praedictis non
valde dolendum est, quia non sunt praedestinati ad
vitam; praescientia enim Dei olim hos non salvandos
decrevit.
Item in eodem [(Ibid.)] : Praescientia vero est qua
definitum habet qualis uniuscujusque futura voluntas
erit, in qua mansurus est, per quam aut damnetur
aut coronetur. Denique quos scit in bono mansuros,

frequenter ante sunt mali; et quos malos scit
permansuros, aliquoties prius sunt boni. Unde cesset
querela, quia Deus acceptor personarum non est [(Act. X)] .
Nam Saul et Judas Iscariotes antea fuerunt
boni, dicente Scriptura de Saul: Erat vir bonus et
non erat illo melior in filiis Israel [(I Reg. IX)]
. Et de
Juda Iscariote dicit Petrus apostolus: Qui sortitus
est sortem ministerii hujus [(Act. I)]
, id est apostolatus.
Quomodo igitur ministerium salutare sortiretur,
nisi esset bonus? In sorte enim Dei judicium
fuit, dignum illum fuisse tempore quo electus est.
Item in eadem: Manifestum est vasa aliqua fieri
ad honorem, quae ad usus honestos sint necessaria,
alia vero ad contumeliam, quae strumento sint culinarum;
unius tamen esse substantiae, sed differe

voluntate opificis in honore. Ita et Deus, cum omnes
ex una atque eadem massa simus in substantia, et
cuncti peccatores, alii miseretur, et alterum despicit
non sine justitia. In figulo enim sola voluntas est:
in Deo autem voluntas cum justitia; scit enim cujus
debeat misereri, sicut supra memoravi. Quod si
volens Deus ostendere iram, et manifestare potentiam
suam, sustinuit in multa patientia vasa irae praeparata
in interitum. Et ut ostenderet divitias gloriae suae in
vasis misericordiae, quae praeparavit ad gloriam [(Rom.
IX)]
. Ipse sensus est, quia voluntate et longanimitate Dei,
quae est patientia, praeparantur infideles ad poenam.
CAPUT VI. Ex S. Augustino, in epistola ad Sixtum.
Augustini ex epistola ad Sixtum presbyterum [(Epist. CV)] .
Unde et alibi dicitur: Pax fratribus, et
charitas cum fide; quam ne sibi tribuerent, continuo
subjunxit: a Deo Patre et Domino nostro Jesu
Christo [(Eph. VI)]
. Quia nec omnium est fides qui
audiunt verbum, sed quibus Deus partitur mensuram
fidei. Sicut nec omnia germinant quae plantantur et
rigantur, sed quibus Deus dat incrementum. Cur
autem ille credat, ille non credat, cum ambo idem
audiunt, et si miraculum in eorum conspectu fiat, ambo
idem vident; altitudo est divitiarum sapientiae et
scientiae Dei, cujus inscrutabilia sunt judicia; et apud
quem non est iniquitas, dum cujus vult miseretur, et
quem vult indurat [(Rom. IX)] ; neque enim propterea
sunt injusta, quia occulta.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.