PL 115, col. 981

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

Item in eadem: Et ne quisquam existimaret credentes
sic ad ejus praesentiam pertinere quomodo
non credentes, id est, ut non eis fides ipsa desuper
daretur, sed tantummodo voluntas eorum praenosceretur,
mox adjicit atque ait: Propterea dixi vobis, quia
nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre
meo [(Joan. VI)]
. Hinc erat quod eorum qui audierant
loquentem de carne sua et de sanguine suo, quidam
scandalizati abscesserunt, quidam credendo manserunt:
quia nemo potest venire ad illum nisi cui datum
est a Patre, ac per hoc et ab ipso Filio et a
Spiritu sancto. Neque enim separata sunt dona vel
opera inseparabilis Trinitatis. Sed Filius sic honorans
Patrem non affert ullius distantiae documentum,
sed magnum praebet humilitatis exemplum. Hic

iterum isti liberi arbitrii defensores, imo deceptores
quia inflatores, et inflatores quia praesumptores, non
adversum nos, sed adversus Evangelium locuturi,
quid aliud dicunt quam id quod Apostolus sibi,
quasi a talibus diceretur, objecit: Dicis itaque mihi,
Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus qui
resistit? [(Rom. IX.)]
Hanc contradictionem sibimet
ipse, tanquam ab altero opposuit, velut ex eorum
voce qui nolunt accipere quod superius dixerat: Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat
[(Ibid.)]
.
Talibus itaque dicamus cum Apostolo, non
enim melius illo invenire possumus quid dicamus: O homo, tu quis es qui respondeas Deo?
[(Ibid.)]
Quaerimus namque meritum obdurationis, et invenimus.
Merito namque peccati universa massa damnata

est, nec obdurat Deus impertiendo malitiam,
sed non impertiendo misericordiam. Quibus enim
non impertitur, nec digni sunt nec merentur; et
potius ut non impertiatur, hoc digni sunt, hoc merentur.
Quaerimus autem meritum misericordiae, nec
invenimus, quia nullum est, ne gratia evacuetur, si
non gratis donatur, sed meritis redditur.
Item in eadem: Sed si vasa sunt irae quae perfecta
sunt ad perditionem quae illis debita redditur,
sibi hoc imputent, quia ex ea massa facta sunt quam
propter unius peccatum, in quo omnes peccaverunt,
merito Deus justeque damnavit. Si autem vasa sunt
misericordiae, quibus ex eadem massa factis supplicium
debitum reddere noluit, non se inflent, sed ipsum
glorificent qui eis misericordiam non debitam

praestat.
Item in eadem: Quae si justa est excusatio, non
jam gratuita gratia est qua liberantur, sed propter
hujus excusationis justitiam liberantur [al. non jam
gratuita gratia, sed propter hujus excusationis justitiam
liberantur]. Si autem gratia est qua liberantur,
profecto haec excusatio justa non est. Tunc enim vera
gratia est, qua homo liberatur, si non secundum debitum
justitiae retribuitur. Nihil ergo fit in eis qui dicunt: Quid adhuc conqueritur, nam voluntati ejus quis resistit?
Nisi quod legitur in libro Salomonis: Insipientia
viri violat vias vitae ejus, Deus autem causatur in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.