PL 115, col. 982
Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne
corde suo [(Prov. XIX secundum LXX)]
. Quamvis igitur
Deus faciat vasa irae in perditionem, ut ostendat
iram et demonstret potentiam suam, qua bene etiam
utitur malis; et ut notas faciat divitias gloriae suae
in vasa misericordiae; quae fecit in honorem, non
damnabili massae debitum, sed suae gratiae largitate
donatum: tamen in eisdem irae vasis, propter meritum
massae in contumeliam debitam factis, id est, hominibus
propter naturae quidem bonum creatis, sed
propter vitia supplicio destinatis, iniquitatem, quam
rectissime veritas improbat, damnare venit ipse,
non facere. Sicut enim voluntati ejus tribuitur humana
creatura, nullo dubitante laudanda, sic hominis
voluntati culpa tribuitur, nullo recusante damnanda.
Item in eadem: Ut hoc ergo interim omittam, et
hoc solum de parvulis dicam, quod ipsi quoque auctoritate
evangelica territi, vel potius Christianorum
populorum concordissima fidei conspiratione perfracti,
sine ulla excusatione concedunt: quod nullus
parvulus, nisi renatus ex aqua et Spiritu, intret in regnum
coelorum; quam, quaeso, allaturi sunt causam,
quod alius sic gubernetur ut baptizatus hinc exeat,
alius infidelium manibus traditus, vel etiam fidelium,
priusquam ab eis baptizandus offeratur, exspiret?
An hoc fato vel fortunae daturi sunt? Non opinor eos
in tantam dementiam prorupturos, quantulumcunque
nomen Christianum tenere cupientes. Cur ergo in
regnum coelorum non accepto regenerationis lavacro
parvulus nullus intrabit? Nunquid non ita sibi
parentes [al., Nunquidnam ipse sibi parentes] infideles,
vel negligentes, de quibus nasceretur, elegit?
Quid dicam de inopinatis et repentinis innumerabilibus
mortibus, quibus saepe etiam religiosorum
Christianorum praeveniuntur et baptismo praeripiuntur
infantes; cum e contrario, sacrilegorum et inimicorum
Christi aliquo modo in Christianorum
manus venientes; ex hoc mundo non sine sacramento
regenerationis emigrent? Quid hic dicturi
sunt qui, ut gratia dari possit, nonnulla praecedere
merita humana contendunt, ne sit personarum acceptor
Deus? Quae tandem hic merita praecesserunt?
Si eorumdem cogitaveris parvulorum, nulla sunt
propria, utrisque est illa massa communis. Si parentum
attenderis, bona sunt illa quorum filii repentinis
mortibus sine Christi baptismate perierunt;
mala vero illa quorum filii per Christianorum ali
quam potestatem ad sacramenta Ecclesiae pervenerunt.
Et cur providentia Dei, cui nostri capilli numerati
sunt, sine cujus voluntate non cadit passer
in terram; qui nec fato premitur, nec fortuitis casibus
impeditur, nec ulla iniquitate corrumpitur, ut
renascantur ad haereditatem coelestem, non consulit
omnibus parvulis filiorum suorum, et nonnullis consulit
etiam parvulis impiorum. Et iste infans de fidelibus
conjugatis ortus, laetitia parentum susceptus,
matris vel nutricis somnolentia suffocatus, fit exsors