PL 115, col. 983

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

et expers fidei suorum; ille infans de sacrilego stupro
nascitur, crudeli timore matris exponitur, alienorum
misericordi pietate colligitur, eorum Christiana
sollicitudine baptizatus, fit aeterni consors et
particeps regni. Ista cogitent, ista considerent, hic
audeant dicere Deum vel acceptorem in sua gratia
personarum, vel remuneratorem praecedentium meritorum.
Item in eadem: O altitudo divitiarum sapientiae et
scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et
investigabiles viae ejus! [(Rom. XI.)]
Non itaque misericordiae
gratuitae Dei pertinacissima adversentur insania.
Sciant [al. sinant] filium hominis in qualibet
aetate quaerere et salvum facere quod perierat; nec
de inscrutabilibus judiciis ejus audeant judicare,

cur in una eademque causa super alium veniat misericordia
ejus, super alium maneat ira ejus. Qui
enim sunt isti qui respondeant Deo, quandoquidem
ille Rebeccae habenti geminos ex uno concubitu Isaac
patris nostri, cum illi nondum nati, nihil egissent
boni vel mali, ut secundum electionem propositum
ejus maneret: electionem scilicet gratiae, non debiti,
electionem qua eligendos facit ipse, non invenit;
non ex operibus, sed ex vocante dicit, minori serviturum
esse majorem? In quam sententiam beatus
Apostolus etiam testimonium prophetae longe posterioris
assumpsit: Jacob dilexi, Esau autem odio habui [(Malach. I)]
;
ut intelligeretur hoc apertum postea
per prophetam, quod antequam illi nascerentur,
erat in Dei praedestinatione per gratiam. Quid enim

diligebat in Jacob antequam natus fecisset aliquid
boni, nisi gratuitum misericordiae suae donum? Et
quid oderat in Esau, antequam fecisset aliquid
mali, nisi originale peccatum? Nam neque in illo
diligeret justitiam, quam nullam ille fecerat: neque
in isto odisset naturam, quam bonam ipse perfecerat.
Item in eadem: Si autem gratia, jam non ex operibus,
alioqui gratia jam non est gratia [(Rom. XI)]
.
Secundum hanc ergo gratiam, etiam propheticum
testimonium consequenter assumens, Sicut scriptum
est, inquit, Jacob dilexi; Esau autem odio habui; et
continuo: Quid ergo dicemus, inquit, nunquid iniquitas
est apud Deum? Absit. Sed quare, absit? An propter
opera quae futura presciebat amborum? Imo et

hoc absit? Moses enim dicit: Miserebor cui misertus
ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero.
Igitur nec volentis, neque currentis, sed miserentis
est Dei [(Rom. IX)]
. Atque ut in vasis quae perfecta
sunt in perditionem, quae damnatae debita est massae,
agnoscant vasa ex eadem massa facta in honorem,
quid eis misericordia divina largita sit, dicit enim,
inquit, Scriptura ad Pharaonem: Quia ad hoc te excitavi,
ut ostendam in te patientiam meam, et ut glorificetur
nomen meum in universa terra [(Exod. IX)]
.
Denique ad utrumque concludit: Ergo cujus vult miseretur,
et quem vult obdurat. Hoc facit apud quem
non est iniquitas. Miseretur itaque gratuito dono,
obdurat autem justissimo merito.
CAPUT VII. Ex variis libris ejusdem S. Augustini.
Augustini contra Pelagium libro II [(contra duas
epist. Pelag. l. II, cap. 7)] . Nobis in duobus istis geminis
unam procul dubio habentibus causam, difficultatem
quaestionis cur alius sic, alius vero sic mortuus
est, velut non solvendo solvit Apostolus. Qui
cum et ipse de duobus geminis tale aliquid proposuisset,
propter quod non ex operibus, quia nondum
operati fuerant aliquid boni vel mali, sed ex vocante
dictum est: Major serviet minori; Et: Jacob dilexi,
Esau autem odio habui [(Rom. IX)]
; et hunc [al. hujus]
profunditatis horrorem usque ad hoc perduxisset,
ut diceret: Ergo cujus vult miseretur, et quem
vult obdurat, sensit continuo quid moveret, et sibi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.