PL 115, col. 984

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

verba contradicentis [al. add. quae apostolica auctoritate
coerceret] opposuit. Ait enim: Dices itaque
mihi: Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus
quis resistit? Responditque ista dicenti: O homo, tu
quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum
ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Annon habet
potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud
quidem vas in honorem, aliud in contumeliam [(Rom.
IX)]
? Deinde secutus tam magnum abditumque secretum,
quantum aperiendum esse hominibus judicavit,
aperuit dicens: Si autem volens Deus
ostendere iram, et demonstrare potentiam suam,
attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt
in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae
in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam
[(Ibid.)] .
Hoc est gratiae Dei non solum adjutorium,
verum etiam documentum: adjutorium scilicet in
vasis misericordiae; in vasis autem irae, documentum.
In eis enim ostendit iram, et domonstrat potentiam
suam; quia tam potens est bonitas ejus,
ut bene utatur etiam malis, et in eis facit divitias
gloriae suae in vasa misericordiae; quoniam quod
ab irae vasis exigit justitia punientis, hoc vasis misericordiae
dimittit gratia liberantis; nec beneficium
quod quibusdam gratis tribuitur, appareret,
nisi Deus aliis ex eadem massa pariter reis justo
judicio condemnatis, quid utrisque deberetur, ostenderet.
Augustini contra Pelagium, l. IV [(Contra duas
epist. Pelag. l. IV, c. 6)] : Sed quare istos homines

oves facit, et istos non facit, apud quem non est
acceptio personarum? Ipsa est quaestio quam beatus
Apostolus curiosius quam capacius proponentibus
ait: O homo, tu quis es ut respondeas Deo? Nunquid
dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? [(Rom. IX.)]
Ipsa est quaestio quae ad illam pertinet
altitudinem quam perspicere volens idem Apostolus
quodammodo expavit et exclamavit: O altitudo divitiarum
sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia
sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus! Quis
enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius
ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia:
ipsi gloria in saecula saeculorum [(Rom. XI)]
. Non itaque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.