PL 115, col. 985
Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne
istam scrutari audeant inscrutabilem quaestionem,
qui meritum ante gratiam, et ideo jam contra
gratiam defendentes, priores volunt dare Deo, ut
retribuatur eis: priores utique dare quodlibet ex
libero arbitrio, ut sit gratia retribuenda pro praemio:
et sapienter intelligant, vel fideliter credant, etiam
quod se putant priores dedisse, ab illo ex quo sunt
omnia, per quem sunt omnia, in quo sunt omnia,
percepisse. Cur autem iste accipiat, ille non accipiat,
cum ambo non mereantur accipere, et quisquis
eorum acceperit, indebite accipiat, vires suas, metiantur,
et fortiora se non scrutentur. Sufficiat eis
scire quod non sit iniquitas apud Deum. Cum enim
nulla merita invenisset Apostolus quibus Jacob geminum
apud Deum praecederet fratrem. Quid ergo
dicemus? inquit: Nunquid est iniquitas apud Deum?
Absit. Moysi enim dicit: Miserebor cujus misertus
ero et misericordiam praestabo cui misericors fuero.
Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis
est Dei [(Rom. IX)]
. Grata sit ergo nobis ejus gratuita
miseratio, etiamsi haec profunda insoluta sit quaestio.
Quae tamen eatenus solvitur, quatenus eam
solvit idem Apostolus dicens: Si autem Deus volens
ostendere iram, et demonstrare potentiam suam,
attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt
in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae
in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam [(Ibid.)]
.
Ira quippe non redditur nisi debita, ne sit
iniquitas apud Deum: misericordia vero etiam cum
praebetur indebita, non est iniquitas apud Deum. Et
hinc intelligunt vasa misericordiae quam gratuita illis
misericordia praebeatur, quod irae vasis, cum quibus
est eis perditionis causa et massa communis, ira
debita et justa rependitur. Haec jam satis sint adversus
eos qui per arbitrii libertatem destruere volunt
gratiae largitatem [al., largitorem].
Augustini de Praedestinatione sanctorum, ad Prosporum
et Hilarium [(cap. 16)] . Legimus in Actibus
apostolorum, cum dimissi a Judaeis apostoli venissent
ad suos, et indicassent quanta eis seniores et
sacerdotes dixissent, levaverunt illi vocem unanimes
omnes ad Dominum, et dixerunt: Domine, tu es qui
fecisti coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis
sunt. qui per os patris nostri David sancti pueri tui
dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati
sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt
in unum adversus Dominum et adversus
Christum ejus. Convenerunt enim in veritate in civitate
ista adversus sanctum puerum tuum Jesum,
quem unxisti, Herodes et Pilatus, et populus Israel,
facere quanta manus tua et consilium praeordinavit
fieri [(Act. IV)]
. Ecce quod dictum est, secundum
Evangelium quidem, inimici propter vos [(Rom. XI)]
.
Tanta quippe ab inimicis Judaeis manus Dei et consilium
praedestinavit fieri, quanta necessaria fuerant
Evangelio propter nos.
Augustini de bono Perseverantiae, ad Prosperum