PL 115, col. 987

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

neque creatura alia poterit nos separare a
charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro [(Rom. VIII)]
.
Sic ardentibus sagittas suas operatus
est. Nam in Graecis exemplaribus ita invenitur: Sagittas suas ardentibus operatus est;
Latina autem ardentes
pleraque habent. Sed sive ipsae sagittae ardeant,
sive ardere faciant, quod utique non possunt
nisi et ipsae ardeant, integer sensus est. Sed quia
non sagittas tantum, sed etiam vasa mortis dicit
Dominum in arcu parasse, quaeri potest quae sint
vasa mortis? An forte haeretici? Nam et ipsi ex eodem
arcu, id est ex eisdem Scripturis in animas non
charitate inflammandas, sed venenis perimendas
insiliunt, quod non contingit nisi pro meritis. Propterea
divinae providentiae etiam ista dispositio tribuenda

est, non quia ipsa peccatores faciat [ al. facit],
sed quia ipsa ordinat cum peccaverint. Malo
enim voto per peccatum legentes, male coguntur intelligere,
ut ipsa sit poena peccati; quorum tamen
morte filii catholicae Ecclesiae, tanquam quibusdam
spinis, a somno excitantur, ut ad intelligentiam divinarum
proficiant Scripturarum. Oportet enim et
haeresse, ut probati, inquit, manifesti fiant inter
vos [(I Cor. XI)]
; hoc est inter homines, cum manifesti
sint Deo. An forte easdem sagittas et vasa mortis
disposuit ad perniciem infidelium, et ardentes vel ardentibus operatus est
ad exercitationem fidelium?
Non enim falsum est quod Apostolus dicit: Aliis sumus
odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem.
Et ad haec quis idoneus? [(II Cor. II.)]
Non ergo mirum

si iidem apostoli et vasa mortis sunt eis in
quibus persecutionem passi sunt, et igneae sagittae ad
inflammanda corda credentium. Post hanc autem
dispensationem justam [ al. justum] veniet judicium:
de quo ita dicit, ut intelligamus unicuique homini
supplicium fieri de peccato suo, et ejus iniquitatem
in poenam converti. Ne putemus illam tranquillitatem
et ineffabile lumen Dei de se proferre unde
peccata puniantur, sed ipsa peccata sic ordinare
ut quia fuerunt delectamenta homini peccanti, sint
instrumenta Domino punienti.
Augustini in expositione psalmi IX: De occultis
Filii. Quae sunt igitur occulta Filii? In quo verbo primum
intelligendum est esse aliqua manifesta Filii,
de quibus distinguantur haec quae appellantur occulta.

Quamobrem quoniam duos adventus Domini
credimus, unum praeteritum, quem Judaei non intellexerunt;
alterum futurum, quem utrique speramus:
et quoniam iste, quem Judaei non intellexerunt,
gentibus profuit, non inconvenienter accipitur
de hoc adventu dictum, pro occultis Filii, ubi caecitas
ex parte Israel facta est, ut plenitudo gentium intraret [(Rom. XI)] .
Duo enim judicia insinuantur per
Scripturas, si quis advertat: unum occultum, alterum
manifestum. Occultum nunc agitur, de quo
apostolus Petrus dicit: Tempus est ut judicium incipiat
a domo Domini [(I Petr. IV)]
. Occultum itaque judicium
est poena qua nunc unusquisque hominum aut
exercetur ad purgationem, aut admonetur ad conversionem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.