PL 115, col. 988
Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne
aut si contempserit vocationem et disciplinam
Dei, excaecatur ad damnationem. Judicium
autem manifestum est, quo venturus est Dominus,
judicare vivos et mortuos, omnibus fatentibus eum
esse a quo et bonis praemia et malis supplicia tribuentur.
Sed tunc illa confessio, non ad remedium
malorum, sed ad cumulum damnationis valebit. De his
duobus judiciis, uno occulto, altero manifesto, videtur
mihi Dominus dixisse, ubi ait: Qui in me credit,
transit de morte ad vitam, nec in judicium venit [(Joan.
V)]
: in judicium scilicet manifestum. Nam hoc quod
transit de morte ad vitam, per nonnullam afflictionem,
qua flagellat Dominus omnem filium quem
recipit, judicium occultum est. Qui autem non credit,
inquit, jam judicatus est [(Joan. III)]
; id est, occulto
judicio jam praeparatus est ad illud manifestum. Haec
duo judicia etiam in Sapientia legimus, ubi scriptum
est: Propter hoc tanquam pueris insensatis judicium
in derisum dedisti; hi autem hoc judicio non correcti,
dignum Dei judicium experturi sunt [(Sap. XII)]
. Qui
ergo non corriguntur illo judicio occulto, dignissime
illo manifesto punientur. Quo circa in hoc psalmo
observanda sunt occulta Filii, id est, et humilis ejus
adventus, qui profuit gentibus, cum caecitate Judaeorum;
et poena quae nunc occulte agitur, nondum
damnatione peccatorum, sed aut exercitatione conversorum
aut admonitione ut convertantur, aut caecitate
ut damnationi praeparentur qui converti noluerunt
[ al., noluerint].
Augustini in libro II de Baptismo parvulorum.
Ad Marcellinum scribens [(De peccatorum meritis et
remis., l. II, c. 7)] , inter alia sic dixit: Ignorantia igitur
et infirmitas vitia sunt, quae impediunt voluntatem
ne moveatur ad faciendum opus bonum vel ab opere
malo abstinendum. Ut autem innotescat quod latebat,
et suave fiat quod non delectabat, gratia Dei
est, quae hominum ordinat [ al., adjuvat] voluntates:
qua ut non adjuventur, in ipsis itidem causa est, non
in Deo, sive damnandi praedestinati sint, propter
iniquitatem superbiae, sive contra ipsam superbiam
suam, judicandi, et erudiendi, si filii sint misericordiae.
Augustini ex lib. XV de Civitate Dei [(cap. 1)] . Arbitror
tamen satis nos jam fecisse magnis et difficillimis
quaestionibus, de initio, vel de fine mundi;
vel animae, ipsius generis humani; quod in duo
genera distribuimus, unum eorum qui secundum
hominem; alterum eorum qui secundum Deum
vivant. Quas item mystice appellamus civitates duas,
hoc est, duas societates hominum, quarum una
est quae praedestinata est in aeternum regnare cum
Deo; altera, aeternum supplicium subire cum diabolo.
Augustini de Perfectione hominis, ad Eutropium
et Paulum. Deus de coelo respexit super filios hominum,
ut videat si est intelligens, aut requirens Deum [(Psal. XIII)]
.
Hoc ergo bonum quod est requirere
Deum, non erat qui faceret, non erat usque ad
unum, sed in eo genere hominum quod praedestinatum