PL 115, col. 989
Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne
est ad interitum. Super eos enim respexit Dei
praescientia, protulitque sententiam.
Rescriptum sancti Augustini ad Hilarium [(Epist.
89, quaest. 3)] . Itaque, sicut per unius delictum in
omnes homines ad condemnationem, de qua condemnatione
parvuli per sacramentum baptismi liberandi
sunt, ita per unius justificationem in omnes
homines ad justificationem vitae [(Rom. V)]
. Et hic
omnes dixit, et ibi: Non quia omnes homines venirent
ad gratiam justificationis Christi, cum tam
multi abalienati [ al., alienati] ab illa, in aeternum
moriantur: sed quia omnes qui renascuntur in
justificationem, non nisi per Christum renascuntur:
sicut omnes qui nascuntur in condemnationem,
non nisi per Adam nascuntur. Nemo quippe est in
illa generatione, praeter Adam; nemo in ista regeneratione,
praeter Christum. Ideo omnes, et omnes.
Eosdem autem omnes etiam multos postea
dicit, adjungens: Sicut enim per inobedientiam
unius hominis peccatores constituti sunt multi; sic et
per unius hominis obedientiam justi constituuntur
multi. Qui multi, nisi quos paulo ante omnes dixerat?
In eodem: Quoniam mors temporalis, quamvis et
ipsa de originali delicto propagata sit, corpus in eis
interimit, animam vero ad poenam non trahit, ubi
voluit regnum mortis intelligi, ut anima renata per
gratiam, jam non moriatur in gehennam: id est, a
vita Dei non alienetur, non separetur. Temporalis
autem mors corporis, etiam iis qui Christi morte
redimuntur, relinquitur interim ad exercitationem
fidei, et agonem praesentis luctaminis [ al., luctationis]
in quo et martyres certaverunt, absumetur vero
et ipsa in renovatione corporis quam resurrectio
pollicetur. Ibi enim penitus absorbebitur mors in
victoriam, cui modo gratia Christi adimit regnum,
ne secum animas ad poenas Tartari trahat.
Augustini ex libro Enchiridion [(cap. 100)] : Haec
sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates
ejus, et tam sapienter exquisita, ut cum angelica
et humana creatura peccasset, id est non
quod ille, sed quod voluit ipsa fecisset, etiam per
eamdem creaturae voluntatem, qua factum est quod
Creator noluit, impleret ipse quod voluit, bene
utens et malis, tanquam summe bonus, ad eorum
damnationem, quos juste praedestinavit ad poenam;
et ad eorum salutem, quos benigne praedestinavit ad
gloriam.
CAPUT VIII. Ex sancto Fulgentio, libro de Praedestinatione ad Monimum.
Fulgentii, ex libro de Praedestinatione ad Monimum [(lib. I, cap. V)] .
Quantum igitur ipsa veritate (quae
verum lumen est) illuminante tenebras meas, in hujus
quaestionis scrutatione, facultas mihi hactenus
est intelligendi concessa, nihil aliud accipiendum
existimo in illo sancti Augustini sermone, quo ad
interitum quosdam praedestinatos firmat, nisi ad
interitum supplicii, non delicti: neque ad malum
quod injuste admittunt, sed ad cruciatum, quem justissime