PL 116, col. 101
Opuscula de praescientia et praedestinatione (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
Gratiam itaque Dei credere debemus, qua humanum
genus, nullis suis bonis meritis praecedentibus,
sola Dei gratuita bonitate et misericordia salvatur
per unum mediatorem Dei et hominum Jesum Christum.
Quam gratiam commendat ipse Dominus in
Evangelio dicens: « Venit enim Filius hominis quaerere
et salvum facere quod perierat. » Hanc et
Apostolus praedicat dicens: « Ut gratia Dei pro omnibus
gustaret mortem. » Et alibi: « Deus autem,
qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem
suam, qua dilexit nos, et cum essemus
mortui peccatis, convivificavit nos Christo. » Hanc
significat gratiam, ubi dicit fidelibus: « Gratia salvi
facti estis per fidem, et hoc non ex vobis. Dei
enim donum est. » Id est, utrumque, et quod salvi
facti estis, et quod per fidem salvati: et salus vestra,
et fides vestra. Per hanc gratiam, id est, gratuitum
donum suum, trahit Deus Pater quos vult ad Filium
suum. Trahit autem, non necessitate, sed delectabili
voluntate et amore: sicut ipse Filius dixit: « Nemo
potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit
eum. » Trahit eosdem et ipse Filius ad se,
sicut ipse dicit: « Et ego si exaltatus fuero a terra,
omnia traham ad meipsum. » Hanc accipiunt in
baptismo regenerati parvuli et majores, et quotidie
fideles in omni cogitatu, et opere, et sermone bono.
Exhortatur videlicet, quod bonum est inspirando:
confirmat vero, quod inspiraverit conservando. Nullum
est enim hominis bonum, quod non sit Dei
donum. Per hanc gratiam nobis, etiam quotidiana
peccata humiliter confitentibus et supplicantibus
remittuntur, testante beato Joanne apostolo, et dicente:
« Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et
justus, ut remittat nobis peccata, et emundet nos
ab omni iniquitate. »
Praescientiam quoque Dei credere debemus, qua
omnia in aeterna scientia sua praescivit, et praecognita
ei sunt quaecunque futura sunt: non solum bona quae
ipse facit et remunerat in suis, sed etiam mala quae
ipse non facit, sed tantum judicat et damnat in
alienis. Unde et Scriptura dicit: « Qui nosti omnia
antequam fiant. » Ita namque in illa aeterna praescientia,
ei aeternaliter et incommutabiliter omnia
praecognita sunt, sicut omnino futura sunt. Et quia
verissime et certissime praescivit, omnino ita erunt,
sicut ea praescivit. De qua praescientia ejus Apostolus
dicit: « Nam quos praescivit et praedestinavit conformes
fieri imaginis Filii sui. » Praescivit credituros
et non credituros; praescivit in fide perseveraturos,
et non perseveraturos; praescivit in vita aeterna futuros,
et in igne aeterno arsuros. Praescivit ergo et