PL 116, col. 102
Opuscula de praescientia et praedestinatione (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
certum numerum sanctorum suorum. Unde mystice
in Psalmo canitur: « Qui numerat multitudinem
stellarum, et omnibus eis nomina vocat. » Et
Apostolus: « Novit Dominus qui sunt ejus. »
Debemus etiam credere praedestinationem et electionem
sanctorum: quia eos, quos praescivit sua
gratia salvandos et liberandos, praedestinavit, id est,
praeordinavit, et elegit, id est, a massa perditionis et
societate reproborum discrevit, ut ejus gratia fierent
vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Non
itaque idcirco eos praedestinavit et elegit, quia praescivit
eos ex semetipsis justos futuros: sed potius
ad hoc eos praescivit et praedestinavit, ut eos gratis
sua gratia justificaret. Quod totum ita Apostolus
testatur dicens: « Nam quos praescivit et praedestinavit, »
etc. Hoc itaque eis praestitit praescientia et
praedestinatio Dei, ut fierent quod non erant, id est, ut
fierent conformes imaginis Filii sui, et vocarentur vocatione
non solius vocis exterius, sed et gratiae inspirantis
et adjuvantis interius. Haec praedestinatio Dei
appellatur nonnunquam propositum Dei, sicut ait
Apostolus: « Scimus enim, quoniam diligentibus Deum
omnia cooperantur in bonum his, qui secundum
propositum vocati sunt sancti. » De hoc proposito
et gratia, ante mundi constitutionem, ante tempora
aeterna sanctis promissa et donata, iterum dicit:
« In spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur
Deus ante tempora saecularia, manifestavit
autem temporibus suis verbum suum. » Et alibi:
« Secundum virtutem Dei, qui nos liberavit, et vocavit
vocatione sua sancta, non secundum opera
nostra, sed secundum propositum suum et gratiam,
quae data est nobis in Christo Jesu, ante tempora
saecularia, manifestata est autem nunc, per illuminationem
Salvatoris nostri Jesu Christi. » De
qua vocatione dictum est: « Sine poenitentia enim
sunt, » id est, sine mutatione, « dona et vocatio
Dei. » Oportet itaque ut credamus, ipsum bonum
perseverantiae sanctorum, non solum donum, sed
etiam magnum et praecipue necessarium Dei donum.
Quid enim prodest in his bonis esse coepisse, et ea
ante finem vitae vel in finem perdidisse?
Oportet etiam ut credamus, liberum et rectum
voluntatis arbitrium, ab initio homini a Deo naturaliter
insitum, ita primae praevaricationis merito esse
vitiatum, infirmatum et depravatum, ut ad amorem
veritatis et justitiae assurgere non possit, nisi per
donum Christi fuerit excitatum, sanatum, ac vegetatum,
et a suae pravitatis vitio liberatum. Hinc enim
Scriptura dicit: « Creavit Deus hominem rectum
et ipse se infinitis miscuit quaestionibus. » Et post