PL 116, col. 104

Opuscula de praescientia et praedestinatione (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

concupiscitis me, et a generationibus meis implemini.
Spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas
mea super mel et favum. Qui audit me
non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt. »
Pro hac vir sapiens orat dicens [(Sap.
IX, 10)] : « Mitte illam de sanctis coelis tuis, et a sede
magnitudinis tuae, ut mecum sit, et mecum laboret
et sciam quid acceptum sit apud te. »
Neque contrarium putari debet, quod in dictis
sancti Augustini, forsitan et aliorum catholicorum
doctorum, aliquoties inveniri solet, impios quoque
ad aeternam damnationem, sive ad aeternum interitum
praedestinatos. Quia omnipotens Deus, quos in
peccato suo, sive originali, sive etiam actuali, atque
in impietate praevidit esse perituros, non eos sua divina

potestate, quasi praejudicando, praedestinavit ad
malum, ut eos velut ipsa praedestinatione cogeret
malos esse, atque ad aeterna mala toleranda pervenire:
sed quos vel ex juste in Adam damnata origine,
vel etiam propria impietate, perpetuae damnationis
reos futuros esse praescivit, justo eos judicio, tanquam
omnium praescius, ad aeternum interitum praeordinavit,
et praeordinando utique praedestinavit. Sed
jam audiamus beatum Augustinum, quomodo et ipse,
post Apostolum praecipuus praedestinationis et gratiae
praedicator, hortetur fideles ad studia pietatis, et
instantiam orationis, ut mereantur accipere praemium
vocationis. « O si cor esset, inquit, qualitercunque
suspirans in illam ineffabilem gloriam! o si peregrinationem
nostram in gemitu sentiremus, et saeculum

non amaremus, et ad eum qui nos vocavit pia mente
perpetuo pulsaremus! Desiderium sinus cordis est:
capiemus, si desiderium quantum possumus extendamus.
Hoc nobiscum ait et Scriptura divina, hoc
congregatio populorum, hoc celebratio sacramentorum,
hoc baptismus sanctus, hoc cantica laudis Dei,
hoc ista nostra disputatio, ut hoc desiderium non
solum seminetur et germinet, verum etiam in modum
tantae capacitatis augeatur, ut idoneum sit sumere,
quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit. Sed amate mecum. Non multum
amat nummum qui amat Deum. Et ego palpavi infirmitatem.
Non sum ausus dicere, non amat nummum,
sed non multum amat nummum: quasi amandus sit
nummus, sed non multum. » O si Deum digne amemus!

nummos omnino non amabimus. « Erit tibi
nummus instrumentum peregrinationis, non irritamentum
cupiditatis: quo utaris ad necessitatem: non
quo fruaris ad delectationem. Deum ama, si aliquid
in te egit quod audis et laudas. Utere mundo, non
te capiat mundus. Quod intrasti, iter agis. Exiturus
venisti, non remansurus. Iter agis, stabulum est haec
vita. Utere nummo, quomodo viator in stabulo utitur
mensa, calice, urceo, lectulo, dimissurus non permansurus.
Si tales fueritis, erigite cor qui potestis,
et audite me. Si tales fueritis, ad ejus promissa venietis.
Non enim multum est ad vos, quia magna est
manus ejus qui vos vocavit. Vocavit, invocetur. Dicatur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.