PL 116, col. 105

Opuscula de praescientia et praedestinatione (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne · Sententiae Augustini de praedestinatione et gratia Dei (Amulo Lugdunensis), J. P

illi: Vocasti nos, invocamus te. Ecce audivimus
vocantem: audi invocantes. Perduc quo promisisti,
perfice quod inchoasti. Noli deserere munera tua,
noli deserere agrum tuum. Germina tua intrent in

Eclogem hanc sententiarum idem nobis vetus codex
protulit, qui Amulonis nuper epistolam ad Gothescalcum:
ac nisi nos conjectura fallit, idem ipse
Amulo, qui epistolae est auctor, hujus quoque auctor
est Collectionis. Cujus tu operis duplicem, lector,
pro solertia tua statim agnosces gratiam. Unam, quod
plurimis et maximis de rebus quae in controversia
nunc versantur, quid senserit et docuerit Augustinus,
ipsius Augustini verbis, quod erat optandum,
patefaciet: alteram, quod verborum Augustini, ne
malos interpretes audiamus, veram utilemque intelligentiam
depromet. Sunt enimvero, sicut olim fuerunt,
qui sub Augustini titulo incautos circumveniant.
Neque enim cautior ille aut felicior esse potuit
Etsi de sancti Augustini sententiis nulli dubium
esse potest quin magno in pretio et honore habendae
sint, tanquam admirabilis doctrina, sapientissimique,
ut Facundus ait, atque clarissimi Ecclesiarum Christi
magistri, cautio in his tamen, ne fraus incurrat,
duplex adhibenda est: una, ne male forsan expositae
nobis illudant: altera, ut in laudando earum
auctore modum teneamus. Male olim Augustini epistolam
ad Xystum intellexerant monachi Adrumetini,
eoque ferebantur ut liberum hominis arbitrium ab
eo negari crederent, nisi erroris illos admonuisset,
suamque illis mentem aperuisset in libro de Gratia
et libero Arbitrio. Praedestinatos rursus ad interitum
quosdam cum scripsisset Augustinus, atque hoc nonnulli,
quasi praedestinatos ad peccatum diceret, interpretarentur;
Fulgentius contra, libro primo ad
Monimum, praedestinationem non ad iniquitatem,
sed ad supplicium intelligendam docuit. Prima itaque
in verbis Augustini cura sit oportet ut quo sensu
accipi debeant exploremus; proxima; ut de auctoritate
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Legat fidelis
quisque fideliter subnexas beati Augustini sententias,
quas ex libris ejus studiose collectas, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.