PL 116, col. 143
Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
« Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in
vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi
rapaces [(Matth. VII, 15)] ; » et iterum: « Omnes
quotquot venerunt, fures sunt et latrones [(Joan.
X, 8)] ; » legat librum beati Augustini, contra quinque
haereses praetitulatum; id est, paganorum,
Judaeorum, Manichaeorum, Sabellianorum, Arianorum:
et evidenter agnoscet Judaeos falsos esse doctores,
et inter caeteros haereticos deputari; et idcirco
in omni colloquio atque convictu, consessu vel
processu, vel osculo (per quae plurimi eis adulantur)
tanquam haereticos esse cavendos; imo et pejores
haereticis: sicut eos Ecclesia catholica esse judicat,
quae in diebus Dominicae Passionis, post haereticos,
et schismaticos, et prope paganos pro eis orat, hoc
modo patenter ostendens eos et pejores esse haereticis,
et proximos paganis. Quia videlicet proprium
esse solet haereticorum, de Domino Jesu Christo Dei
Filio quaedam vera, quaedam falsa sentire: proprium
autem Judaeorum, cuncta de illo falsa credere; dum
illum et Deum nullo modo esse credunt, et hominem
tantum communis naturae, id est, ex viro et femina
procreatum adhuc suspicantur venturum. Quod vero
unum Deum conditorem omnium confitentur, etiam
idolorum cultores negare non solent.
V.
Unde et praefatus venerabilis Doctor, libro de
vera religione [(Cap. 5)] , quatuor ordines errantium
ordinum omnimodis cavendos in Christiana religione
commendat et inculcat, dicens: « Neque in confusione
paganorum, neque in purgamentis haereticorum,
neque in languore schismaticorum, neque in
caecitate Judaeorum quaerenda religio est; sed apud
eos solos, qui Christiani, catholici, orthodoxi nominantur;
id est, integritatis custodes, et recta
sectantes. » Ubi etiam ostendens, et docens quod
his quatuor generibus hominum tam caute et pie
utendum sit Ecclesiae Dei, ut ex his non solum
non depravetur, sed etiam proficiat, et enitescat
in melius, subjungit, dicens [(Cap. 6)] : « Haec
enim Ecclesia Dei catholica, per totum orbem valide
lateque diffusa, omnibus errantibus utitur ad provectus
suos, et ad eorum correctionem cum evigilare
voluerint. Utitur enim gentibus ad materiam operationis
suae, haereticis ad probationem doctrinae suae,
schismaticis ad documentum stabilitatis suae, Judaeis
ad comparationem pulchritudinis suae. Alios
ergo invitat, alios excludit; alios relinquit, alios antecedit;
omnibus tamen gratiae Dei participandae
dat potestatem: sive illi formandi sint adhuc, sive
reformandi, sive recolligendi, sive admittendi. »
Et post aliquanta iterum dicit [(Cap. 7)] : Repudiatis
igitur omnibus qui neque in sacris philosophantur,
neque in philosophia consecrantur; et his qui vel
prava opinione, vel aliqua simultate superbientes,
a regula et communione Ecclesiae catholicae deviarunt;
et his qui suarum Scripturarum lumen, et
spiritalis populi gratiam, quod Novum Testamentum
vocatur, habere noluerunt, quos quanta potui brevitate
constrinxi, tenenda est nobis Christiana religio,