PL 116, col. 144

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

et ejus Ecclesiae communicatio quae catholica
est, et catholica nominatur non solum a suis, verum
etiam ab omnibus inimicis.
VI.
Juxta haec verba sancti Doctoris et Patris,
repudiandi sunt isti omnes (in quibus, et cum quibus
etiam Judaei); et ita tantummodo eisdem utendum
est Ecclesiae Dei, ut ipsa proficiat, ut illi corrigantur,
ut ex eorum comparatione pulchrescat,
non ex eorum (quod absit) participatione sordescat.
Tanquam hostes enim Dei, et inimici crucis Christi
vitandi sunt, de quibus ipse Dominus Christus dicit:
« Qui non est mecum, contra me est: et qui non
colligit mecum, dispergit [(Luc. II, 23)] . » Quam attente
autem istorum consortia fugienda sint, beatus
Joannes apostolus, non solum verbis (ut supra posuimus),

sed etiam exemplis edocuit: sicut beatus
Irenaeus ecclesiae Lugdunensis antiquissimus pontifex,
et Martyr gloriosus, in libris suis, de se ipso,
et de beato Polycarpo discipulo ejus scribit [(Lib. III
adv. haer., c. 3)] , dicens: Polycarpus qui non solum
ab apostolis eruditus est, et conversatus cum his
qui Dominum viderant, sed et ab ipsis apostolis ordinatus
est Smyrnaeorum ecclesiae episcopus: quem
nos quoque in prima aetate nostra vidimus (diu etenim
permansit, in vita et longaeva aetate perdurans)
nobilis vivendo, sed et moriendo nobilior exstitit;
quippe qui vitam martyrio terminavit. Et sunt etiam
nunc qui audierunt ab ipso, quod Joannes discipulus
Domini, apud Ephesum cum balneas lavandi
gratia fuisset ingressus, et vidisset ibi Cerinthum;

exsiluisset continuo, et discessisset non lotus, dicens:
Fugiamus hinc, ne et balneae ipsae corruant,
in quibus Cerinthus lavat veritatis inimicus. Idem
etiam Polycarpus Marcioni aliquando cum occurrisset,
dicenti sibi: Agnoscis nos, respondit: Agnosco,
agnosco primogenitum Satanae. Tanta tunc apostoli,
atque eorum discipuli in religione cautela utebantur,
ut ne verbi quidem communionem cum aliquo
eorum, qui a veritate deviaverant, habere paterentur.
Ad haec si forte aliquis dicit, Cerinthum haereticum
fuisse, non Judaeum, noverit temporibus apostolorum
non fuisse haereticos nisi ex Judaeis ac Samaritanis,
sicut fuerunt Simon et Menander, Ebion
et Nicolaus. Sed et ex erroribus supradicti Cerinthi

cognoscat quod omnia sint Judaica quae astruebat.
Praedicabat Dominum nostrum Jesum Christum purum
fuisse hominem, nec resurrexisse; et circumcidi
carne oportere. Post resurrectionem, terrenum dicebat
futurum esse regnum Christi in Jerusalem:
et homines in carne iterum concupiscentiis et vitiis
subjectam conversationem habituros, et legales festivitates
rursum celebrandas, et hostias carnales
iterum jugulandas.
VII.
Quam polluta sit haec pessima generatio, et quam
vere effecta synagoga Satanae, etiam in Evangelio
Dominus ostendit, dicens: « Cum immundus spiritus
exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens
requiem, et non invenit; tunc dicit: Revertar

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.