PL 116, col. 147

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

videlicet quod non in eo mysterium salutis
humanae, sed iniquitas qua totus mundus in errorem
mitteretur fuerit revelata: nescientes (insani) quod
etiam istud ab eis confictum vocabulum, apertissimum
iniquitatis eorum sit testimonium: sicut in
libro Job [(in cap. XX)] de impio scriptum est: « Revelabunt
coeli iniquitatem ejus, et terra consurget
adversus eum. Apertum erit germen domus illius:
detrahetur in die furoris. » Et in tantum Domini
Jesu Christi odium exarserunt, ut ab Oriente usque
in Occidentem, per omnes regiones transmarinas et
citramarinas, in quibus Judaei habitant, mandata
miserint, ne ullatenus in synagogis suis psalmum
nonum decimum, qui sub specie orationis totus de
manifestissimo Salvatoris adventu scriptus est, decantarent.

Videlicet ne forte dicentes, sicut ibi canitur:
« Exaudiat te Dominus in die tribulationis,
protegat te nomen Dei Jacob [(Psal. XIX, 2)] , » et
caetera quae sequuntur; et certissime de eo subjungentes:
« Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus
Christum suum. Exaudiet illum de coelo
sancto suo: in potentatibus salus dexterae ejus [(vers. 7)] .
» Et in fine psalmi: « Domine, salvum fac
regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus
te [(vers. 10)] : » ne ista, inquam, dicentes, tanquam
praesenti benedicere et bene optare viderentur.
Tulerunt igitur psalmum, qui per tot saecula in conventu
synagogae quotidie inter caeteros fuerat decantatus,
eumque usque in adventu Christi sui omni
modo silendum esse decreverunt; et impleverunt in

populo miserabili, etiam in hac parte, quod eis per
Michaeam prophetam [(in cap. II)] tanto ante fuerat
exprobratum, dicente Domino: « Eos qui transibant
simpliciter, convertistis in bellum: mulieres populi
mei ejecistis de domo deliciarum suarum: a parvulis
earum tulistis laudem meam in perpetuum. »
Sed haec agentes, et velut contra stimulum calcitrantes,
sibimet ipsis vulnus impietatis addiderunt.
XI.
Sed nunquid prophetiam psalmi, aut praesentiam
Christi evacuare potuerunt? quem ita videmus
declaratum in gentibus, ut verissime illud impletum
sit quod in Isaia propheta ad ipsum Dominum Salvatorem
Deus Pater dicit: « Posui te in lucem gentibus,
ut sis in salutem usque ad extremum terrae [(Isa. XLIX, 6)] ;
» et quod idem propheta iterum dicit:

« Paravit Dominus brachium sanctum suum in
oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines
terrae Salutare Dei nostri [(Ibid. LII, 10)] ; » et quod
in Malachia propheta Dominus testatur, dicens:
« Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum
est nomen meum in gentibus: et in omni loco
sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda [(Malach. I, 11)] .
» De qua oblatione (quae est utique
pretiosa Domini Jesu Christi passio, qui dilexit
nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et
hostiam Deo in odorem suavitatis) in praefato psalmo
ad ipsum dicitur de Deo Patre: « Memor sit omnis
sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat [(Psal. XIX, 4)] .
»

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.