PL 116, col. 148

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

XII.
Ita procedentibus temporibus, et per impietatis
magistros succrescentibus indesinenter erroribus
in tantum obcaecati sunt, ut finxerint sibi de
proprio sensu duos messias, id est duos Christos:
quorum unum dicunt esse velut juxta promissionem
Dei, ex genere David: quem et affirmant ea nocte
in Judaea natum, quando domus Dei sub Vespasiano
et Tito Hierosolymis destructa est; et nescio quibus
modis Romam esse perductum: ibique usque
hodie in speluncis et cryptis abditis esse reclusum:
atque in tali ergastulo vinctum ferro, oppressum
catenis, et toto corpore vulneratum. Et confidunt se
per haec vulnera habere indulgentiam peccatorum,
et impleri in se quod Isaias dixit [(in cap. LIII)] : « Et in
vulnere ejus medicina erit nobis. » Habent etiam

scriptum in suis traditionibus, quod iste talis messias
ostenderit se antiquitus cuidam magno eorum
doctori, qui vocabatur Josue Ben Levi: apparuisse
autem primum in sordido habitu. Cumque ab illo,
ignorante quis esset, corriperetur cur ita illotus et
incultus incederet, repente se mutasse in aliam effigiem,
et apparuisse quasi senem speciosum, tenentem
in manu sapphirum lapidem pretiosum: cumque
hoc factum ille admiraretur, et requireret quisnam
esset, respondisse eum: Ego sum messias, qui multas
poenas pro vobis sustineo, et vos redempturus
sum de captivitate: et omnes accipietis lapidem
sapphiri qualem me videtis tenere. Et tunc implebitur
in vobis quod in Isaia scriptum est: « Paupercula,
tempestate convulsa, absque ulla consolatione:

ecce ego sternam per ordinem lapides
tuos, et fundabo te in sapphiris; et ponam jaspidem
propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos,
et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles [(Isa. LIV, 11, 12)] .
» Hunc ergo talem messiam
sperant in finem esse venturum, ad congregandos
eos de captivitate (quod solum, ut vilissima
mancipia, desiderare noverunt): venturum in nubibus
coeli, tanquam de ipso dixerit Daniel propheta:
« Aspiciebam in visione; et ecce cum nubibus coeli
quasi Filius hominis veniebat [(Dan. VII, 13)] , » et
caetera. Et istum nominant messiam Ben David, id
est filium David.
XIII.
Alterum autem dicunt messiam, quem putant
esse de tribu Ephraim, unde et nominant eum

messiam Ben Ephraim, id est filium Ephraim:
quod ex illa tantum occasione doctores eorum somniaverunt,
quia scribitur in Jeremia, dicente Domino:
« Quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus
meus est [(Jerem. XXXI, 9)] . » Istum sperant
post revocationem captivitatis suae, venientibus
super se gentibus ferocissimis, Gog et Magog,
ad bellum contra eas processurum: et in eodem
bello interficiendum, et ab omni populo Judaeorum
graviter plangendum. Et hoc esse dicit quod in Zacharia
propheta scriptum est: « Et aspicient ad eum
in quem confixerunt, et plangent eum planctu
quasi super unigenitum, et dolebunt super eo sicut
doleri solet in morte primogeniti: et plangent

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.