PL 116, col. 149
Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
terrae familiae, et familiae seorsum, et mulieres
eorum seorsum [(Zach. XII, 10-12)] , » et caetera.
In tantum namque eorum processit impietas, ut
etiam Scripturam propheticam falsare conati sint:
et ubi nos (sicut in Hebraeo sermone ab initio continetur)
ex persona Dei dictum legimus: « Et effundam
super domum David, et super habitatores
Hierusalem Spiritum gratiae, et precum: et aspicient
ad me quem confixerunt [(Ibid.)] ; » ubi statim
quia iste sit Deus qui haec de se loquitur, Propheta
evidenter ostendit, adjungens: « Et plangent
eum planctu quasi super unigenitum: et dolebunt
super eo ut doleri solet in morte primogeniti: » iste
enim Deus.
XIV.
Responsio veritatis contra praefatum errorem
Judaicum. Qui se effusurum dicit super domum
David, et super habitatores Hierusalem Spiritum
gratiae et precum; et non de aliis (sicut isti insanientes
delirant), sed de eisdem habitatoribus Hierusalem
subjungit: « Et aspicient ad me quem confixerunt, »
Dei Patris unigenitus, et primogenitus est, de quo
in Evangelio scribitur: « Et vidimus gloriam ejus,
gloriam quasi unigeniti a Patre [(Joan. I, 14)] . » Et
Apostolus dicit: « Ut sit ipse primogenitus in multis
fratribus [(Rom. VIII, 29)] . » Et in Apocalypsi scriptum
est: « Primogenitus mortuorum, et princeps
regum terrae: qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis
nostris in sanguine suo [(Apoc. I, 5)] . » Et in
Psalmo: « Et ego primogenitum ponam illum, excelsum
prae regibus terrae [(Psal. LXXXVIII, 28)] . »
Unde in his dictis propheticis brevissime et plenissime
mysterium Christi comprehensum est; dum
ille qui ab impiis confixus et transfixus est, et Deus,
et unigenitus, et primogenitus esse commendatur.
Ubi ergo nos juxta fidem Scripturae sanctae, ex persona
Dei legimus: « Et aspicient ad me, quem confixerunt; »
illi quamvis in ipso textu libri, divino
nutu terrente, non fuerint ausi mutare: tamen extrinsecus
e latere adnotatum habent sicut supra posuimus:
« Aspicient ad eum quem confixerunt: » et
sic tradunt suis discipulis, ut sicut in textu continetur
transcribant, sed sicut foris adnotatum est legant.
Ut teneant videlicet, quod juxta eorum dementiam,
Judaei aspicient ad eum quem confixerunt,
Gog et Magog: cum in hoc loco nulla omnino illarum
gentium mentio fiat; sed supra habitatores
Hierusalem commemorentur, de quibus aperte Deus
dicit: « Et aspicient ad me quem confixerunt: » et
de iisdem continuo subjungatur: « et plangent terrae
familiae, et familiae seorsum: » id est, familiae domus
David, et domus Nathan, et domus Levi, et domus
Semei, et omnes reliquae: ut omnino ipsi qui
confixerunt, pro tanto scelere plangere intelligantur.
Sive in primo adventu, post passionem Domini,
quando praedicantibus apostolis compuncti sunt
corde, et dolentes dixerunt: « Viri fratres, quid faciemus [(Act. II, 37, 38)] ?
» et statim consilium
saluti acceperunt, dicente Petro ad eos: « Poenitentiam
agite, et baptizetur unusquisque in nomine