PL 116, col. 150

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

Domini Jesu Christi. » Sive in secundo, cum
veniente Domino ad judicium, videbunt in eo vulnera
quae intulerunt: et pro tanta impietate cernent
se esse damnandos. Quando implebitur quod Dominus
in Evangelio dicit: « Et tunc apparebit signum
Filii hominis in coelo, et tunc plangent omnes tribus
terrae [(Matth. XXIV, 30)] . » Unde et beatus Joannes
in Apocalypsi testatur, dicens: « Ecce venit
cum nubibus, et videbit omnis oculus, et qui eum
pupuge unt: et plangent se super eo omnes tribus
terrae. Etiam; amen [(Apoc. I, 7)] . »
XV.
Sic itaque isti infelices, sanam doctrinam
non sustinentes, sed ad sua desideria coacervantes
sibi magistros prurientes auribus: a veritate aversi,
et ad fabulas conversi; dum unum et verum

Christum, qui ex lege et prophetis jam venisse manifestissime
ostenditur, suscipere renuunt, duos sibi
falsos de malo thesauro cordis sui finxerunt: atque
ita semetipsos Antichristi illusionibus totos praeparaverunt.
Ubi enim unquam in Scripturis propheticis
auditum est, ut (sicut ipsi dicunt) in subversione
civitatis Hierusalem et templi Christus nasceretur?
Cum e contrario stante adhuc templo et
civitate, adventum ejus Deus promittat per Malachiam
prophetam, dicens: « Ecce ego mitto angelum meum,
et praeparabit viam ante faciem meam: et statim
veniet ad templum suum Dominator quem vos
quaeritis, et Angelus testamenti quem vos vultis [(Malach. III, 1)] .
» Et non solum adventum, sed et
passionem ejus ante destructionem civitatis et templi

futuram, Gabriel angelus per Danielem prophetam
annuntiat, dicens: « Et post sexaginta duas hebdomades
occidetur Christus: et non erit ejus
populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et
sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo.
Et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta
desolatio [(Dan. IX, 26)] . » In quibus verbis evidenter
ostenditur, quia non solum vastationem civitatis
et templi praecessit adventus et passio Christi; sed
etiam propter ipsam passionem et mortem, quam ei
impie intulerunt, continuo subsecuta sit illa subversio.
Et perdiderunt Christum ducem, de quo per
Michaeam prophetam promissum fuerat: « Ex te enim
exiet dux, qui regat populum meum Israel [(Mich. V)] .
» Ut merito non sit ejus populus, qui

eum negavit, et occidit. Et propter hoc scelus traditi
sunt aeternae captivitati: de qua licet ipsi sibi
liberationem promittant, manifeste propheta confirmat
quia « finis ejus vastitas, et post finem belli
statuta desolatio: et usque ad consummationem et
finem perseverabit desolatio [(Dan. IX, 27)] . »
XVI.
Quod similiter etiam Jeremias propheta testatur,
ubi, praecipiente Domino, lagenam figuli testeam
in oculis eorum projecit, et confregit, dicens:
« Haec dicit Dominus: Sic conteram civitatem istam,
et populum istum, sicut conteritur vas figuli, quod
non potest ultra instaurari [(Jerem. XIX, 11)] . » Sed
et per Osee prophetam eodem modo Dominus comminatur,
dicens. « Propter malitiam odinventionum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.