PL 116, col. 151
Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
eorum, de domo mea ejiciam eos. Non addam,
ut diligam eos [(Ose. IX, 15)] . » Et iterum: « Et populus
meus pendebit ad reditum meum: jugum
autem imponetur ei simul, quod non auferetur [(Ibid. XI, 7)] .
» Nam et per Malachiam prophetam,
in adventu Eliae, non relaxatio captivitatis, non
reditus in terram Judaeam, non restauratio civitatis,
et templi, et caeremoniarum legalium; sed sola salus,
sola fidei gratia eis promittitur, dicente Domino:
« Ecce ego mittam vobis Eliam Thesbitem: et convertet
cor patrum ad filios, et cor filiorum ad
patres eorum [(Malach. IV, 5, 6)] ; » ut videlicet corda
istorum filiorum carnalium, quae nunc per incredulitatem
suam ab antiquorum patrum fide longe
disjuncta sunt, tunc tanto propheta praedicante, et
Deo convertente eorum fidei socientur: et juxta
Apostolum [(Rom. XI, 24)] , rami propter incredulitatem
fracti, per bonitatem Dei inserantur suae
olivae. Sed et in Osee propheta: Post multos istos
dies, quibus (sicut praedictum est) sedent filii Israel
sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine
altari, et sine ephod, et sine teraphim; sola eis inquisitio
et inventio Dei, et Christi ejus promittitur
ad salutem, dicente Domino per eumdem prophetam:
« Et post haec revertentur filii Israel, et quaerent
Dominum Deum suum, et David regem suum:
et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus in
novissimo dierum [(Ose. III, 5)] . » Unde et Paulus
in Epistola ad Romanos, ubi de novissima eorum
salvatione loquitur; ablationem impietatis, et indulgentiam
peccatorum tantummodo per gratiam
Salvatoris eis promittit, dicens: « Cum intraverit
plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet,
sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui eripiat,
et avertat impietatem a Jacob: et hoc illis a me
testamentum, cum abstulero peccata eorum [(Rom XI, 25, 26, 27)] .
»
XVII.
Quid ergo prodest miseris quod Christum
suum jam venisse, et in illa vastatione Hierosolymorum
natum esse, et apud urbem Romam in ergastulo
retrusum, et usque hodie pro eorum liberatione
multis poenis affectum esse confingunt; ut per
haec adventum veri Christi, tam manifeste in omnibus
gentibus declaratum, apud suos auditores evacuent;
et se ab ejus passione et morte velut innocentes
ostendant? Dum ille, quem suum Christum
putant, non ab ipsis sed a Romanis tanta et tam
longa mala patiatur: cum juxta veritatem Scripturarum,
nullus alius Christus recipiendus sit, nisi
quem ipsi crucis patibulo affixerunt: ipso per Malachiam
prophetam testante, atque dicente [(Malach. III,
8)] : « Si configit homo Deum, quia vos configitis
me, et me vos configitis gens tota. » De quo et in
Zacharia scriptum est: « Et dicitur ei: Quid sunt
plagae istae in medio manuum tuarum? et dicit:
Plagatus sum in domo eorum qui diligebant me [(Zach. XIII, 6)] :
» Aut quomodo per tot saecula,
cum ab eorum vastatione et dispersione jam mille
fere anni impleantur, ita ejus obscurare conantur