PL 116, col. 155
Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
sua passione loquenti (sicut in Evangelio scriptum
est) objiciebant, dicentes: « Nos audivimus ex lege,
quia Christus manet in aeternum. Quomodo tu
dicis: Oportet exaltari filium hominis? [(Joan.
XII, 34.)] » Sed nec isti intelligebant, nec isti intelligunt,
quia juxta easdem divinas Scripturas nullus
alius Christus credendus est, nisi qui pro peccatis
populi Dei vere est mortuus et sepultus: et
resurgens, ultra non moritur, ut vere maneat
in aeternum; testante Domino per Isaiam prophetam:
« Propter scelus populi mei percussi eum: et
dabit impios pro sepultura, et divites pro morte
sua [(Isa. LIII, 8, 9)] . » Et iterum « Si posuerit pro
peccato animam suam, videbit semen longaevum:
et voluntas Domini in manu illius dirigetur [(vers.
10)] . » Et post pauca: « Idcirco dispertiam ei plurimos,
et fortium dividet spolia, pro eo quod dedit
in morte animam suam [(vers. 12)] , » et caetera.
Ita utrumque prophetatum, et utrumque est verum
in Christo, et mors ad tempus; et post mortem,
resurrectionis gloria in aeternum. De quo autem
alio Christo Daniel propheta dicere potuisset: « Aspiciebam
in visione mea nocte; et ecce cum nubibus
quasi filius hominis veniebat [(Dan. VII, 13)] , »
et caetera; nisi de illo qui ab istis est reprobatus?
Sicut in alia visione (quod et supra diximus) idem
Daniel praenuntiat, dicens: « Et post sexaginta duas
hebdomadas occidetur Christus: et non erit ejus
populus: et civitatem et sanctuarium dissipabit
populus cum duce venturo [(Ibid. IX, 26)] . »
XXII.
Ubi autem unquam legerunt alterum pseudochristum
suum, quem nominant messiam ben
Ephraim? Quis aliquando prophetarum, ex tribu
Ephraim Messiam venturum esse praedixit? Nonne
et Jacob patriarcha, in benedictionibus filiorum suorum,
et omnes deinceps prophetae, de tribu Juda
et de domo David eum venturum testati sunt?
Nonne clarissime apparet, quia hoc nimis contentiosa
et caeca impietatis obstinatio excogitavit, ut
eo loco ubi apud Zachariam prophetam apertissime
de Christo, qui ab eis crucifixus est, legitur: « Et
plangent eum planctu quasi super unigenitum:
et dolebunt super eo, ut doleri solet in morte
primogeniti [(Zach. XII, 10)] ; » ex occasione illorum
verborum Domini, quibus in Jeremia dicitur:
« Quia factus sum Israeli pater, et Ephraim
primogenitus meus est [(Jerem. XXXI, 9)] ; » non
illius qui vere est Christus, sed alterius qui ab istis
est conflictus, occisio intelligitur, ut quantum in
ipsis est, vera Christi passio evacuetur. Legant
libros prophetarum, et maxime Osee prophetam: et
videant decem tribus populi Israelitici, postquam
scissae sunt a domo David, et regem sibi in Samaria
constituerunt Jeroboam filium Nabath, ex tribu
Ephraim; frequentius eas, propter domum regiam,
quae apud eos ex Ephraim coepit: et majorem partem
populi Israel quae apud ipsos erat, appellari
Ephraim, et Israel; sicut et illa pars populi, quae
remansit cum domo David, propter domum regiam