PL 116, col. 154

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

ex Babylone, nec post quadringintos triginta, sicut
ex Aegypto, sed neque post quingentos, qui jam impleti
sunt, relaxari; non intelligunt se gravius
quam unquam antea in Deum peccasse, Dei Filium
crucifigendo, et clamando: « Sanguis ejus super nos,
et super filios nostros [(Matth. XXVII, 25)] ; » et idcirco
a Deo esse desertos atque oblivioni traditos: donec
erubescant infidelitatis suae, et non temporalem sed
aeternam libertatem, quae in Christo est, incipiant
desiderare: sicut eis per Moysem ipse omnipotens
Deus comminatus est, dicens: « Urbes vestras redigam
in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria
vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum:
disperdamque terram vestram, et stupebunt
super eam inimici vestri, cum habitatores

illius fuerint. Vos autem dispergam in gentes,
et evaginabo post vos gladium: eritque terra
vestra deserta, et civitates dirutae [(Levit.
XXVI, 31, 32, 33)] . » Et iterum: « Peribitis
inter gentes, et hostilis vos terra consumet.
Quod si et de his aliqui remanserint, tabescent in
iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum;
et propter peccata patrum suorum et sua affligentur,
donec confiteantur iniquitates suas, et majorum
suorum, quibus praevaricati sunt in me, et
ambulaverunt ex adverso mihi. Ambulabo igitur
et ego contra eos, et inducam illos in terram
hostilem, donec erubescat incircumcisa mens
eorum. Tunc orabunt pro impietatibus suis, et
recordabor foederis mei quod pepigi cum Abraham,

et Isaac, et Jacob [(vers. 38, 39, 40, 41,
42)] : » Si veram salutem et libertatem quae in his
Dei verbis promittitur quaererent, jam dudum intelligere
potuissent ita deserta facta esse sanctuaria
sua, ut (sicut Deus ipse testatur) non recipiat ab eis
ultra odorem suavissimum, nec eorum restaurationem,
quae nulla est, exspectarent; sed seipsos
restaurandos humiliter Deo subderent, confitendo
iniquitates suas et majorum suorum, et orando
pro impietatibus suis, ut indulgentiam consequi mererentur.
Sed quia necdum erubescit incircumcisa
mens eorum, putant pseudochristum suum nunquam
mori, aut resurgere, sed in aeternum vivere: et ex
illa retrusione sua subito in nubibus coeli venientem
apparere.

XXI.
Sicut etiam quidam infidelium Judaeorum
prava opinione decepti, quia frequenter in Scripturis
de Christo audierant quod regnum ejus esset in
aeternum, sicut in Isaia legitur: « Multiplicabitur
ejus imperium, et pacis non erit finis: super
solium David, et super regnum ejus sedebit; ut
confirmet illud, et corroboret in judicio et justitia,
amodo, et usque in sempiternum [(Isa. IX, 7)] ; »
« et in Psalmo: Et thronus ejus sicut dies coeli [(Psal. LXXXVIII, 30)] ;
» et iterum: « Et thronus
ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta
in aeternum [(vers. 37)] ; » putabant eumdem
Christum qui ex lege et prophetis est repromissus,
nunquam moriturum: et Domino Jesu Christo de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.