PL 116, col. 153

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

XIX.
Nam et in historiis ecclesiasticis legimus, [(Rufinus, lib. X Histor., cap. XXXVII)] ,
eos aliquoties
sive per apostatas homines, sive per ipsum diabolum
transfigurantem se in angelum lucis, ad
talia esse delusos. Sicut Julianus imperator [(Hist.
Trip., lib. VI, cap. XLIII)] , ex Christiano ad idolorum
cultum conversus, et per omnia Antichristus effectus,
inter caeteras impietates suas, in odium Christi
templum in Hierosolymis eis reparare permisit, ut
ibi velut legales victimas immolarent. Cumque ex
omnibus provinciis Judaeis collectis, nova templi
fundamenta jacerent; subito nocte oborto terrae
motu, saxa ab imo fundamentorum excussa, longe
lateque sparsa sunt. Igneus quoque globus ab interiori
aede templi egressus, plurimos eorum suo prostravit

incendio. Quo terrore aliqui pavefacti, Christum
confitebantur inviti. Et ne istud casu crederent
factum, sequenti nocte in vestimentis eorum crucis
apparuit signum. Theodosii quoque minoris temporibus [(Hist. Trip., lib. XII, cap. IX)] ,
diabolus in specie
Moysi Judaeis in Creta apparens, dum eos per mare
pede sicco ad terram repromissionis promittit perducere,
plurimis necatis reliqui qui salvi facti sunt,
confestim ad Christi gratiam confugerunt. Scribit
etiam beatus Hieronymus in Commentariis Ezechielis,
cum illum locum explanaret ubi prophetae
praecipitur ut dormiat super latus suum sinistrum
trecentos nonaginta dies, et assumat iniquitates
domus Israel: itemque dormiat super latus dextrum
quadraginta dies, et assumat iniquitates domus Juda.

Qui dies juncti simul, fiunt quadragenti triginta, et
pro totidem deputantur annis; dicente Domino ad
eumdem prophetam: « Diem pro anno, diem, inquam,
pro anno dedi tibi [(Ezech. IV)] . » Scribit
itaque praefatus doctor, et vanissimam spem eorum de
absolutione captivitatis, in qua nunc detinentur,
his verbis exponit, dicens [(S. Hieron. in c. IV
Ezech.)] : « Judaei a secundo anno Vespasiani, quando
Hierusalem a Romanis capta, templumque subversum
est, supputare volunt in tribulatione et angustia
et captivitatis jugo populi constituti annos
quadringintos triginta, et sic redire populum ad pristinum
statum; ut quomodo filii Israel quadringentis
triginta annis fuerunt in Aegypto, sic in eodem numero
finiatur extrema captivitas: scriptumque esse

in Exodo (XL, 112): « Habitatio autem filiorum
Israel quia habitaverunt in terra Aegypti, anni
quadringenti triginta sunt. » Et iterum [(vers. XLI)] :
« Factum est post annos quadringintos triginta
egressus est omnis exercitus nocte. Iste annorum
numerus ab exordio captivitatis eorum, diebus beati
Hieronymi necdum erat expletus: nunc vero non
solum jam expletus est, sed etiam fere duplicatus.
Nam ab adventu Domini Salvatoris octingenti et
quadraginta sex impraesentiarum computantur anni.
XX.
Delusi sunt ergo vana exspectatione majores
eorum: deluduntur et isti, majori utique caecitate;
qui cum videant praesentem captivitatem et
servitutem suam, nec post septuaginta annos sicut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.