PL 116, col. 157
Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
docti, sed Judaei impii exstiterunt) quia eos
nonnulli nostrorum nimis admirari solent, et plus
etiam quam divinas litteras legere delectantur, non
multum sequendi existimentur. Quia homines alieni
a veritate, non carent errore: et divinas historias
velut latius replicando et exponendo, multa de sua
falsa et superflua inserunt: et sanos sensus verboram
Dei, juxta fallacem opinionem suam aut depravant,
aut enervant. Unde et antiqui doctores Ecclesiae
illa sola ex eis sumunt, quae in eorum libris,
de rebus gestis, consonanter Scripturis nostris referuntur:
et haec ipsa perpauca, et raro, et ea maxime
quae ipsi oculis inspecta scripserunt; sicut de
excidio Hierosolymorum, et templo ac sacerdotio
Judaeorum. Ad hanc cautelam beatus Augustinus in
libris contra Faustum manichaeum [(lib. XII, c. 30)]
instruit nos et admonet, dicens: « Philo quidam vir
liberaliter eruditissimus; unus Judaeorum qui Christi
passionem, quam nos agnovimus, derident; cujus
eloquium Graeci Platoni aequare non dubitant; conatus
est aliqua de Scripturis interpretari; non ad
Christum intelligendum, in quem non crediderat;
sed ut inde magis appareret quantum intersit utrum
ad Christum referas omnia, propter quem vere sic
dicta sunt, an praeter illum quaslibet conjecturas
quolibet mentis acumine persequaris: » quantumque
valeat quod Apostolus ait: « Cum transieris ad Dominum,
auferetur velamen [(II Cor. III, 16)] : » Ut
enim quiddam ejusdem Philonis commemorem, arcam
diluvii secundum rationem humani corporis fabricatam
volens intelligi, tanquam membratim omnia
pertractabat. Cui subtilissime numerorum etiam regulas
consulenti, congruenter occurrebant omnia
quae adhuc intelligendum Christum nihil impedirent;
quoniam in corpore humano etiam ille humani generis
Salvator apparuit; nec tamen cogerent, quia
corpus humanum est utique et hominum caeterorum.
At ubi ventum est ad ostium quod in arcae latere factum
est, omnis humani ingenii conjectura defecit.
Ut tamen aliquid diceret, inferioris corporis partes
qua urina et fimus egeruntur, illo ostio significari
ausus est credere, ausus est et dicere, ausus et scribere.
Non mirum si ostio non invento sic erravit.
Quod si ad Christum transisset, ablato velamine
sacramenta Ecclesiae manantia ex latere hominis
illius invenisset. »
XXV.
Haec de duobus pseudochristis Judaeorum,
et non doctoribus sed deceptoribus eorum diximus,
qui verum Christum Dominum et Salvatorem nostrum
tanto odio abominantur, tantis maledictis et
blasphemiis insequuntur, ut ea aures fidelium ferre
non possint. Sed antequam de caeteris venenatis
eorum conviciis memoremus, primum necessarium
videtur, non solum ad eorum rabiem confutandam,
sed etiam ad veritatem nostrae fidei confirmandam,
ut illud quod in ignominiam Domini Salvatoris, et
omnium fidelium ejus, et majores eorum, et isti ipsi
usque hodie insanientes objiciunt proponamus: et
quam manifeste ad condemnationem eorum impietatis,