PL 116, col. 158

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

et ad mysterium redemptionis nostrae pertineat,
quantum Dominus adjuvat demonstremus. Blasphemant
enim quod in eum credamus, quem lex Dei in
ligno suspensum, et a Deo maledictum dicat: et
propterea eodem die quo suspensus est, eum jusserit
sepeliri; ne si per noctem remaneret in patibulo,
terra eorum per eum pollueretur. Sed neque
sciunt, eum in crucis ligno clavis fuisse confixum,
et ipsa clavorum confixione suspensum; sed more
latronum qui nunc suspenduntur, infamant esse punitum:
et conclamante, ac jubente magistro eorum
Josue, celeriter de ligno depositum; et in quodam
horto caulibus pleno, in sepulcro projectum, ne
terra eorum contaminaretur.
XXVI.
Hanc autem tam impie blasphemandi occasionem

unde sumant, manifestum est: videlicet
quia sicut in Deuteronomio legimus, lex Dei per
Moysem dicit: « Quando peccaverit homo quod
morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus
fuerit in patibulo, non permanebit cadaver
ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia
maledictus a Deo est qui pendet in ligno; et nequaquam
contaminabis terram tuam, quam Dominus
Deus tuus dederit tibi in possessionem [(Deut.
XXI, 22, 23)] . » Quod capitulum nos de passione
Christi esse prophetatum negare non possumus:
quia et Apostolus hoc confirmat, dicens: « Christus
nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis
maledictum, sicut scriptum est: Maledictus omnis
qui pendet in ligno [(Gal. III, 13)] ; » et Dominus

in Evangelio contestatur, loquens ad Judaeos:
« Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi:
de me enim scripsit [(Joan. V, 46)] . » Quae verba
Domini, in libris contra Faustum cum exponeret
beatus Augustinus [(lib. XVI, c. 22, 23)] , « Ego, inquit,
et qui mecum aliquanto attentius cogitant evangelicam
illam Dominicamque sententiam, qua non ait:
Ille enim et de me scripsit, ut et alia quae ad Christum
non pertinent scripsisse crederetur; sed ait:
« De me enim ille scripsit; » omnem scripturae illius
intentionem non nisi ad intelligendam Christi
gratiam pertinere cognoscimus. » Ut omnia illa nequaquam
rectum habeant intellectum, nisi ad ejus
dispensationem qua generi humano consulitur, prophetata
referantur. Non ergo nobis erubescenda est

ignominia crucis Christi, quam contra omnia humana
opprobria, in eminentiori corporis parte, id
est, in fronte gestamus: sed pie et sollicite, auxiliante
Dei gratia investigandum, quomodo haec juxta
auctoritatem Scripturae sanctae, et sensum catholicorum
Patrum sana intelligentia accipienda sint, qua
et illis confusio et nobis aedificatio accrescat.
XXVII.
Quod ut diligentius et evidentius fiat, intermissa
paululum beati Hieronymi editione, qui
hunc locum non ad verbum sed ad sensum interpretatus
est: ipsa verba, sicut in Hebraeo posita
sunt, et ipse ordo verborum, sicut ea in expositione
Epistolae ad Galatas ex translatione Theodotionis expressit,
ponenda videntur. Ita namque ibi legitur:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.