PL 116, col. 161

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

testimonium ejus: et ille scit quia vera dicit, ut
et vos credatis. Facta sunt enim haec ut Scriptura
impleretur: « Os non comminuetis ex eo. » Et rursum
« alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. »
Videlicet ut per lateris apertionem,
panderetur nobis ostium quo intraremus ad vitam,
et incorporaremur Christo per aquam baptismatis,
et sanguinem redemptionis.
XXX.
Et quia de agno qui immolabatur in pascha
lex praecipit: « Os non comminuetis ex eo [(Exod. XII, 46)] ,
» agnoscamus hunc esse verum
Agnum Dei qui tollit peccata mundi. De quo et
beatus Apostolus testatur: « Etenim pascha nostrum
immolatus est Christus [(I Cor. V, 7)] . » Sive quia
Parasceve, id est, sexta feria passus est Dominus:

et oportebat in eo mysterium sabbati, quod ab exordio
mundi fuerat commendatum impleri, lex sepulturam
ejus vespere ejusdem Parasceve accelerari
jussit; ut consummato passionis sacramento, sabbato
quiesceret in sepulcro: et prima sabbati lucescente
resurgeret, sicut in Psalmo ante praedixerat:
« Exsurgam diluculo [(Psal. LVI, 9; CVII, 3.)] » Unde
et vicesimus primus psalmus, qui de passione et
resurrectionis gloria scriptus est, praetitulatur: Pro
assumptione matutina: vel (sicut in Hebraico) pro
cervo matutino: et ut ita in se omnino impletum
esse ostenderet, quod in exordio mundi fuerat praesignatum;
ubi Deus post omnia opera sua quae fecerat
bona valde, mystice in sabbato requievisse narratur:
ut Dominum et Regem nostrum ante saecula,

postquam operatus est salutem nostram in medio
terrae, et dixit ad Patrem: « Ego te clarificavi super
terram: opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam [(Joan. XVII, 4)] ;
» eodem die requieturum
ostenderet in sepulcro: et sic post laborem passionis,
per virtutem resurrectionis intraret in requiem
suam, de qua ei Psalmista dicit: « Surge, Domine,
in requiem tuam [(Psal. CXXXI, 8)] : » quatenus sacratissimum
triduum passionis, et sepulturae, et
resurrectionis ejus, quod praevidebat, et praeordinabat
spiritus legislatoris, inviolabile permaneret.
XXXI.
Quantum vero ad populum illum infidelem
et interfectorem Christi attinet, bene illi lex dicit [(Deut. XXI, 23)] :
« Non pernoctabit, sive permanebit,
cadaver ejus super lignum, quia sepultura sepelies

eum in die ipsa: » ut videlicet ignominiam passionis
et mortis Christi, quam significat cadaver suspensum
in ligno, non irrideant, non subsannent,
tanquam ante oculos suos crucifixum Dei Filium
despicientes, et ostentui habentes: sed festinent
sepelire, id est, mortem ejus, quam pro omnium
salute suscepit, honorare (quia sepultura honor est
mortui); et hoc cito, et intra ipsam diem implere
festinent: id est, in hoc tempore redemptionis et
salutis, quo Agnus Dei pro peccatis nostris immolatus
est, et in omnibus dicitur: « In tempore placito
exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui [(Isa. XLIX, 8)] .
» De quo die adventus Salvatoris,
et salutis ac redemptionis, quam sua passione operatus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.