PL 116, col. 162
Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
est, etiam et in Psalmo canitur: « Haec est dies
quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in
ea. O Domine, salvum me fac: o Domine, bene
prosperare. Benedictus qui venit in nomine Domini [(Psal. CXVII, 24, 25, 26)] .
» Et in alio psalmo
Spiritus sanctus eisdem Judaeis dicit: « Hodie si vocem
ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra [(Psal. XCIV, 8)] ,
» etc. Donec ergo istud tempus
acceptabile est, et dies salutis, quam nobis ille instituit
qui pro omnium salute mortuus est, et resurrexit,
hortatur eos lex ut sceleris sui poenitentiam
agant; sive, scelus quod in eo admiserunt tegere
non morentur: ut merito et ipsi audiant: « Beati
quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta
sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Dominus
peccatum [(Psal. XXXI, 1)] : » Et mortem Christi
pretiosam, quam ostentui et irrisioni habent, honorare
festinent. Quia si tota hac die, id est, toto
isto tempore salutari, quandiu praesens vita agitur,
hoc implere neglexerint, superveniet eis nox mortis,
nox damnationis et tenebrarum aeternarum: et ille
qui pro omnium salute in ligno suspensus est, pernoctabit,
et permanebit apud eos super lignum;
quia irrisionem et subsannationem passionis ejus,
quam toto vitae suae tempore tenuerunt, post mortem
emendare non poterunt, dicente Scriptura:
« Mortuo homine impio nulla erit ultra spes [(Prov.
XI, 7)] . » De hac enim die, et de hac nocte ipse Dominus
in Evangelio dicit: « Quandiu in mundo sum,
lux sum mundi. Venit nox quando nemo potest
operari [(Joan. IX, 5, 4)] . »
XXXII.
Habent etiam nunc Judaei noctem infidelitatis
et caecitatis horrendam, quam eis Dominus
per prophetam comminatus est, dicens: « Excaeca
cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos
ejus claude: ne forte videat oculis, et auribus audiat,
et corde intelligat, et convertatur, et sanem eum [(Isa. VI, 10)] .
» Aderat autem eis adhuc dies, quando
Dominus apud eos pro totius mundi salute passus
est, et resurrexit: et per quadraginta dies postea discipulorum
fidem, quos utique ex ipsis elegerat,
confirmavit: et die quadragesimo ipsis videntibus
ascendit in coelum: et misso Spiritu sancto coeperunt
primum apud eos praedicare sancti apostoli, ita
ut una die ad eorum praedicationem et miracula, crederent
tria millia, et alia die quinque millia; et postmodum
innumera millia et in Judaea, et in caeteris
regionibus. Cum autem caeteri indurarentur, et non
crederent, repellentes verbum Dei, et indignos se
judicantes aeternae vitae, transierunt apostoli ad gentes,
ut impleretur quod ante fuerat prophetatum:
« Posui te in lucem gentibus, ut sis in salutem
usque ad extremum terrae [(Isa. XLIX, 6)] ; » et illi
remanserunt in nocte infelicitatis et caecitatis suae.
Omnes ergo quicunque ex eis passionem Domini,
ad apostolorum praedicationem et magnalia crediderunt,
suspensum in ligno (juxta legis vaticinium)
eodem sepelierunt die, quia pretiosam mortem Christi,
dum adhuc eis luceret Dei gratia, religiosa memoria