PL 116, col. 163

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

honoraverunt; nam et defunctorum sepulcra
memorias appellamus. Caeteris vero horrenda nocte
oppressis, et venerabilem Christi passionem usque
hodie irridentibus, permanet et pernoctat suspensus
in ligno, cui honorificam memoriam exhibere nolunt.
Ne ergo hoc tantum malum incurrerent, dum
adhuc tempus dabatur, dum occasio salutis aderat,
hortabatur eos lex per figuram, dicens: « Non pernoctabit
cadaver ejus super lignum; quia sepultura
sepelies eum in die ipsa. » [(Deut. XXI, 23:)]
Unde et Dominus eisdem Judaeis dicebat: « Adhuc
modicum lumen in vobis est; ambulate dum lucem
habetis, ne tenebrae vos comprehendant. Et
qui ambulat in tenebris, nescit quo eat. Dum lucem
habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.
[(Joan. XII, 35, 36)] .
»
XXXIII.
Cum autem jussisset lex ut non permaneret
suspensus in ligno, sed eadem sepeliretur die,
subjunxit causam unde illi ista honorificentia deberetur,
dicens: Quia maledictio Dei est suspensus:
quod nihil est aliud nisi, « Maledictus a Deo, [(Deut. XXI, 23)] ,
» sicut et alii interpretes transtulerunt.
Propterea ergo hujus viri suspensi passio et
mors religiosa memoria honorari debet, quia maledictio
Dei est suspensus, id est, non ipsius culpa,
non sua violentia, non suis pravis consiliis Judaei in
Dominum Jesum Christum hoc efficere potuerunt;
sed Dei consilio, et praescientia permissi sunt. Hic
enim nostrae maledictioni voluit subjacere, ut nos
benedictionis illius possemus esse participes Maledictio

enim nostra duplex est, videlicet in culpa, et
in poena. In culpa, sicut scriptum est: « Maledictus
qui non permanet in verbis legis hujus, ut faciat
ea [(Deut. XXVII, 26)] . » In poena, sicut ab initio
primo homini dictum est: « Quacunque enim die
comederis ex eo, morte morieris [(Gen. II, 17)] . »
Quae maledictio ex illo homine in humanum genus
descendit. Et quoniam ille utramque maledictionem
meruit, id est culpae, quia transgressus est praeceptum
Domini; et poenae, quia addictus est morti:
ideo et omnes homines utraque maledictio obligavit.
Sed venit verus Salvator, Dominus noster Jesus
Christus, solus sine maledictione culpae; quia peccatum
non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.
Suscepit indebite maledictionem poenae nostrae, et

maledictionem mortis nostrae, ut nos ab utraque
maledictione eriperet: passus pro nobis, non pro se:
non habens culpam, et sustinens poenam, ut et culpam
solvat et poenam. Hoc Deus ante constitutionem
mundi misericorditer pro nostra salute disposuit,
hoc per prophetas suos ante praedixit, hoc in novissimis
diebus, sicut praedictum fuerat, perfecit, testante
beato Petro apostolo de Domino nostro Jesu
Christo, et dicente ad Judaeos: « Hunc definito consilio
et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum
affligentes interemistis [(Act. II, 23)] . » Et
rursum apostolis et universa Ecclesia orantibus et
dicentibus ad Deum: « Convenerunt enim vere in
hac civitate adversus sanctum puerum tuum Jesum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.