PL 116, col. 169

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

est de ligno, et obrutus in sepulcro, ut omnes
scirent mortuum, nec resuscitatum, iterum de
sepulcro extractum, et retorta per totam civitatem
tractum, sicque projectum, et propter hoc usque hodie
sepulcrum ejus stare vacuum, et esse squalidum
lapidibus, et sordibus, quas ipsi projicere soleant,
plenum. Cum hunc locum propheticae lectionis, impii
patres impiorum istorum semper de Nabuchodonosor
rege Babylonis, juxta veritatem historiae intellexerint,
sicut beatus Hieronymus in ejusdem prophetae
commentariis scribit, dicens [(in cap. XIV)] :
« Narrant Hebraei hujusmodi fabulam. Evilmerodach
qui, patre suo Nabuchodonosor vivente per septem
annos inter bestias, ante regnaverat, postquam ille
restitutus in regnum est, usque ad mortem patris

cum Joachim rege Judae in vinculis fuit. Quo mortuo,
cum rursus in regnum succederet, et non susciperetur
a principibus, qui metuebant ne viveret
qui credebatur exstinctus, ut fidem patris mortui
faceret, aperuit sepulcrum, et cadaver ejus unco et
funibus traxit. » Sed isti, ut dictum est, immanitate
odii in Christum, et rabie blasphemandi, talia excogitaverunt,
unde Christum Dominum apud auditores
suos facerent exsecrandum. Contra quos idem
ipse Isaias propheta clamat, dicens: « In die illa radix
Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes
deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum [(Isa. XI, 10)] .
» Manifestissime ostendens nullum
alium esse Christum nisi istum, qui de radice
Jesse processit; qui stat in signum populorum; quem

ubique gentes hodie deprecantur, cujus sepulcrum
non, ut isti blasphemant, contemptibile et ignominiosum,
sed omnino est gloriosum; quia resurrectionis
gloria illustratum et, sicut non solum Christianorum,
sed etiam Saracenorum populi, et barbarae
nationes noverunt, in omni cultu et veneratione habitum.
Nam et ubi nos legimus: Erit sepulcrum
ejus gloriosum, in Hebraico proprie dicitur: Erit
requies ejus gloria. Quibus verbis evidenter ostenditur
quod mors illi non, ut infideles putant, fuerit
poena, sed requies qua cum voluit requievit. Et requies
ista mortis non ei fuit ignominia, sed gloria;
quia caro ejus non, ut caeterorum mortalium, est in
sepulcro corrupta, sed velocius per resurrectionem
glorificata, sicut ipse in Psalmo ante praedixerat,

juxta Hebraicam translationem: « Propterea laetatum
est cor meum, et exsultavit gloria mea, et caro
mea habitabit confidenter. Non enim derelinques
animam meam in inferno, nec dabis justum
tuum videre corruptionem [(Psal. XV, 9, 10)] . »
Sed isti nec tantis ac talibus blasphemiis contenti,
in tam profundam infelicitatis voraginem devoluti
sunt, ut persuasum sit eis et studiose apud eos observetur,
quod nulla eorum oratio apud Deum possit
esse accepta, nisi in ea Dominum nostrum Jesum
Christum maledicant, confitentes eum esse impium
et filium impii, id est, nescio cujus ethnici, quem nominant
PANDERA: a quo dicunt matrem Domini adulteratam,
et inde eum in quem nos credimus, natum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.