PL 116, col. 170

Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

XLI.
Adversus igitur tales veritatis hostes, et rabidos
adversum Christum canes, excitemus in nobis,
quantum possumus, zelum Dei, memores illius
sententiae: « Zelus domus tuae comedit me [(Psal.
LXVIII, 10)] ; » et iterum: « Tabescere me fecit zelus
meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei [(Psal. CXVIII, 139)] ;
» et alio loco: « Nonne qui
oderunt te oderam, et super inimicos tuos tabescebam?
Perfecto odio oderam illos, inimici facti
sunt mihi [(Psal. CXXXVIII, 21, 22)] . » Demusque
operam ut inter caetera innumera et gravia mala,
quibus iram Dei meruimus, et assidua ejus flagella
juste sustinemus, istud praecipue nequissimum et detestandum
blasphemiarum scelus ita coerceatur, aut
etiam, si fieri potest, divina cooperante misericordia,

per disciplinae censuram, per sanctae praedicationis
studium corrigatur, ne et clarissimis principibus
nostris, et nobis ipsis qui indigni Ecclesiarum
gubernaculis praesidemus, in gravissimum reatum
deputetur. Quia et beatus Hieronymus docet [(in cap.
I Naum)] : Sicut ad proprias injurias patientes esse
debemus, ita si aliquem viderimus, in injuriam Dei
ore sacrilego blasphemantem, illic tenere patientiam
non debemus, sed resistere sacrilego, et os blasphemum
veritatis responsione damnare. Recordantes
Phinees sanctam iracundiam, austeritatem Eliae, zelum
Simonis Chananaei, Petri severitatem Ananiam
et Saphiram trucidantis; Paulique constantiam, qui
Elimam magum viis Domini resistentem aeterna caecitate
damnavit. Non est enim crudelitas pro Deo

pietas. Quod enim multum dolendum est, et per hos
inimicos crucis Christi, licentiosa libertate quod volunt
loquentes, et sicut volunt agentes, assidua apud
nos et in diversis ejus regni civitatibus, quacunque populus
ille diffusus est, animarum damna contingunt,
dum multi Christianorum contra auctoritatem Scripturarum,
et decreta sacrorum canonum ita indifferenter
eis adhaerent, ut incessanter eorum convictu
polluantur, et ipsis serviant tam in domibus,
quam in agris. Et cum eis servos Christianos
habere non liceat, habent servientes sibi liberos
Christianos: in quibus tantum proficit eorum impietas
juxta quod Apostolus dicit: « Corrumpunt
mores bonos colloquia mala [(I Cor. XV, 33)] , » ut dicant
melius eos sibi praedicare quam presbyteros nostros,

et plerumque mercenarii et mercenariae ipsorum
cum eis sabbatizent, cum eis die Dominico laborent,
cum eis quadragesimae abstinentiam violent, et, quod
est infelicius, ab eis etiam constuprentur, et ex vino
eorum multis modis ab eis etiam ex industria polluto,
quod indesinenter bibunt et emunt, in plerisque locis
parochiarum nostrarum, quod dictu nefas est, divina
sacrificia celebrentur.
XLII.
Proditum est nobis a quibusdam, qui ex eorum
errore ad Christianitatem veniunt, per quos
etiam caetera eorum mala nobis fideliter exponuntur;
quod quidam ipsorum, qui in nonnullis civitatibus
telonarii illicite constituuntur, soleant in remotioribus
locis Christianos pauperes et ignaros, pro

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.