PL 116, col. 92

Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

gestorum ultor est justus, et si mala gerentes
ad eum convertantur, indultor pius. Sciendum tamen
quod praedestinationis verbum, in malam partem,
sicut in Scripturis minus est usitatum, ita et a
doctoribus rarius est usurpatum, et ob hoc nequaquam
magnopere de eo certandum.
Quinto loco non minus detestamur et horremus,
quod ita exarsisti adversus eos qui aeterno interitu
sunt digni, ut dixeris eos tam irrevocabiliter et incommutabiliter
perditioni esse praedestinatos, sicut
Deus ipse incommutabilis et inconvertibilis est; et
episcopos, ad quos scribis, quasi misericorditer adhortaris,
ut hoc praedicent populis, ut quia jam
praefinitam damnationem evadere non possunt, saltim
aliquantulum Deo supplicent et humilientur, ut

statutum eis vel modicum mitiget et leviget poenas.
Obsecro, ubi haec unquam in Scripturis sacris legisti?
ubi in sanctis et catholicis Ecclesiae doctoribus
invenisti? Cur non similiter diabolum et angelos
ejus exhortaris, ut quia statutam damnationem evadere
non potuerunt, jam nunc interim orent et deprecentur
Dominum, ut eis mitiores et tolerabiliores
fiant aeternae poenae? aut quid amplius istis relinquis,
quos similiter irrevocabili sententia damnatos asseris?
Huic tam atroci impietati contradicit Ecclesiae
fides, quae diabolum cum angelis suis credit irremediabiliter
corruisse: hominibus vero, etiam impiis,
si recognoscant peccata sua, si defleant, si confiteantur,
si divinam misericordiam implorent, indubitanter
januam indulgentiae aperiri. Sic enim

propheta docet et exhortatur dicens: « Quaerite Dominum,
dum inveniri potest; invocate eum, dum
prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir
iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum,
et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum,
quoniam multus est ad ignoscendum. » Et iterum:
« Quis ambulabit in tenebris, et non est lumen ei?
speret in nomine Domini, et innitatur super Deum
suum. » Et ipse Dominus per se: « Convertimini
ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. »
Et alio loco: « Revertimini, filii revertentes,
et sanabo aversiones vestras. » Et iterum:
« Impietas impii non nocebit ei, in quacunque die
conversus fuerit ab impietate sua. » Ista est fides
et pietas Ecclesiae: quia diabolum novit in malis

suis sine poenitentia permansurum, nec ullam indulgentiam
accepturum: et hominibus ad Deum conversis
per ineffabilem ejus bonitatem, et poenitentiae
remedium concedi, et salutis aditum non negari.
Oro, quid tibi peccavit humanum genus; quid tibi
peccavit Ecclesia? quid in ipsa Ecclesia tot proximi
et fratres tui, ut eis tam magnam, tam patentem januam
pietatis Dei obstruere et obserare coneris.
Quis unquam fidelis ecclesiasticus vir ita praedicavit,
ut haec tam attente et obstinate inculcare et confirmare
non erubescas? Vere non est Christiana, sed
pagana, imo diabolica ista duritia: quam si bene
cogitare et cognoscere posses, profecto signares cor
tuum, et manum tuam poneres super os tuum. Legimus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.