PL 116, col. 93

Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

quidem in Evangelio beatum Joannem Evangelistam
de Judaeis dixisse: « Propterea non poterant
credere, quia dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum
et induravit cor eorum. » Sed sicut beatus
Augustinus in quinquagesimo ejusdem evangelistae
tractatu fideliter et catholice exponit: « Sic dictum
est, non poterant, » ubi intelligendum est quod nolebant,
quemadmodum dictum est de Domino Deo nostro,
« Si non credimus, ille fidelis permanet, negare
seipsum non potest. De omnipotente dictum est,
non potest. Sicut ergo quod Dominus negare seipsum
non potest, laus est voluntatis divinae: ita quod
illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae. »
Non quia mutari homines in melius non possunt,
sed quandiu superba sapiunt, non possunt credere.

Hoc de Judaeis, qui excaecati et indurati sunt, Deus
praescivit, atque in ejus spiritu propheta dixit. Non
ergo poterant credere, juxta sensum fidelissimi doctoris,
quia hanc eorum futuram impossibilitatem,
id est, superbam impietatem, per quam Domini humilitatem
contempserunt, et Deus vere praevidit, et
per Dei Spiritum propheta vere praedixit. Claudamus
itaque aures adversus hanc inauditam duritiam,
et verba praecipitationis, et audiamus praefatum
doctorem dulciter orantem, et dulciter disputantem
adversus profanae inaniloquia vanitatis. « Quosdam,
inquit, nimia suae voluntatis fiducia extulit in superbiam,
et quosdam nimiae suae voluntatis diffidentia
dejecit in negligentiam. Illi dicunt: Ut quid rogamus
Deum ne vincamur tentatione, quod in nostra est

potestate? Isti dicunt: Ut quid conamur bene vivere,
quod in Dei est potestate? O Domine! o Pater
qui es in coelis! ne nos inferas in quamlibet istarum
tentationum, sed libera nos a malo. Audiamus
Dominum dicentem: Rogavi pro te, Petre, ut non
deficiat fides tua: » ne sic existimemus fidem nostram
esse in libero arbitrio, ut divino non egeat
adjutorio. Audiamus et evangelistam dicentem:
« Dedit eis potestatem filios Dei fieri: ne omnino
existimemus in nostra potestate non esse quod credimus.
Verumtamen in utroque illius beneficia cognoscamus.
Nam et agendae sunt gratiae, quia data
est potestas, et orandum ne succumbat infirmitas. »
Sexto loco similiter detestati sumus quod Deum,
et sanctos ejus, in perditione eorum, quos aeternae

damnationi praedestinatos assidue repetis, dicis exsultaturos
et gavisuros, cum e contrario apertissime
Scriptura dicat: « Deus mortem non fecit, nec laetatur
in perditione vivorum. » Et alio loco: « Vivo
ego, dicit Dominus Deus, quia nolo mortem impii,
sed ut convertatur et vivat. » Et iterum: « Nunquid
voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus
Deus, et non magis ut convertatur a via sua
mala, et vivat? » Quomodo ergo laetatur in morte
et in damnatione impii, cum ipse jurat non esse voluntatis
suae? aut quomodo gaudet ad ruinam cujusquam,
qui ut nullius bono, ita etiam nullius malo
indiget, ut quasi potentior vel beatior fiat? Protulisti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.